라틴어 문장 검색

Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus, quae nobis necessaria sunt. Non est in nostra conscientia, quis posuerit argentum in marsupiis nostris ".
저희는 또 양식을 살 돈도 따로 가져왔습니다. 누가 곡식 자루 속에 그 돈을 넣었는지 저희는 모릅니다.” (불가타 성경, 창세기, 43장22)
Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt, fervente die, domum Isbaal, qui dormiebat super stratum suum meridie; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit.
브에롯 사람 림몬의 아들 레캅과 바아나가 뜨거운 한낮에 길을 떠나 이스 보셋의 궁에 이르렀다. 마침 이스 보셋은 낮잠을 자고 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 4장5)
sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum ";
너도 우리와 함께 제비를 뽑고 돈 자루는 우리 모두 하나만 두자.” (불가타 성경, 잠언, 1장14)
mutatoria et palliola et linteamina et marsupia,
예복과 덧옷, 장옷과 손지갑, (불가타 성경, 이사야서, 3장22)
Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas.
문지기는 목자에게 문을 열어 주고, 양들은 그의 목소리를 알아듣는다. 그리고 목자는 자기 양들의 이름을 하나하나 불러 밖으로 데리고 나간다. (불가타 성경, 요한 복음서, 10장3)
Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum.
베드로는 대문 밖에 서 있었는데, 대사제와 아는 사이인 그 다른 제자가 나와서 문지기 하녀에게 말하여 베드로를 데리고 들어갔다. (불가타 성경, 요한 복음서, 18장16)
Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: " Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? ". Dicit ille: " Non sum! ".
그때에 그 문지기 하녀가 “당신도 저 사람의 제자 가운데 하나가 아닌가요?” 하자, 베드로가 “나는 아니오.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 요한 복음서, 18장17)
Urgebant me monachi pro necessitudinibus cotidianis, cum nichil in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et concubinas suas cum filiis vel filiabus sustentaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:5)
"Amans quidem a coamante haec licenter potest accipere, scilicet orarium, capillorum ligamina, auri argentique coronam, pectoris fibulam, speculum, cingulum, marsupium, lateris cordulam, pectinem, manicas, chirothecas, anulum, pyxidem, species, lavamenta, vascula, repositoria, vexillum causa memoriae, et, ut generali sermone loquamur, quodlibet datum modicum quod ad corporis potest valere culturam vel aspectus amoenitatem, vel quod potest coamantis afferre memoriam, amans poterit a coamante percipere, si tamen dati acceptio omni videatur avaritae suspicione carere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 28:3)
His ostiarius ita respondit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 11:1)
Huic ostiarius ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 15:1)
"Vitam tibi, ostiarie, indulgebo, si id quod promittis volueris adimplere."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 17:2)
quippe quae semper cum fortuna mutatur, et sequitur marsupium.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:12)
Hlotharium vero filium suum in Italiam misit, cum quo Walahum monachum propinquum suum, fratrem videlicet Adalhardi abbatis, et Gerungum ostiariorum magistrum una direxit, quorum consilio et in re familiari et in negotiis ad regni commoda pertinentibus uteretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 282:2)
columnaria, ostiaria, frumentum, milites, arma, remiges, tormenta, vecturae imperabantur;
(카이사르, 내란기, 3권 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION