라틴어 문장 검색

Terentius Iunior, equestribus militiis atque etiam procuratione Narbonensis provinciae integerrime functus, recepit se in agros suos, paratisque honoribus tranquillissimum otium praetulit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 2:2)
Nullis enim plus praestant quam quibus frui tranquillo otio licet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 1:3)
At barbari perstricti negotii magnitudine, qui se in tranquillo positos otio, parum inquietari posse sperabant, aliorum exitio quid fortunis suis immineret anxie cogitantes, simulata pacis petitione, ut primae vertiginis impetum declinarent, misere legatos cum verbis compositis, quae denuntiarent concordem foederum firmitatem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 3:1)
Melius tranquilla sine armis Otia solus ages, sicut coelestia semper Inconcussa suo volvuntur sidera lapsu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:25)
nec tamen in petendo res publica capessenda est neque in senatu neque in contione, sed haec tibi sunt retinenda ut senatus te existimet ex eo quod ita vixeris defensorem auctoritatis suae fore, equites et viri boni ac locupletes ex vita acta te studiosum oti ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat oratione in contionibus ac iudicio popularis fuisti, te a suis commodis non alienum futurum.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 13장 4:2)
Neque enim hac nos patria lege genuit aut educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis ac tantum modo nostris ipsa commodis serviens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas nostri animi, ingenii, consilii partis ipsa sibi ad utilitatem suam pigneraretur tantumque nobis in nostrum privatum usum, quantum ipsi superesse posset, remitteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 12:1)
plebem decreto ad bellum Volscorum et Aequorum dilectu sustinendo rem ab seditionibus continuere, urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse adfirmantes, per discordias civiles externos tollere animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 724:1)
Qui ait: " Vacatis otio et idcirco dicitis: "Eamus et sacrificemus Domino".
그러자 파라오가 대답하였다. “너희는 게으르기 짝이 없는 자들이다. 그러니까 너희가, ‘가서 주님께 제사를 드릴 수 있게 해 주십시오.’ 하고 말하는 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 5장17)
Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.
이제 너에게 한 아들이 태어날 터인데, 그는 평온한 사람이 될 것이다. 내가 사방에 있는 그의 모든 적으로부터 그를 평온하게 해 주겠다. 그래서 그 이름이 솔로몬이 될 것이다. 나는 그가 살아 있는 동안 이스라엘에 평화와 안정을 베풀겠다. (불가타 성경, 역대기 상권, 22장9)
Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me et posuit me sibi quasi in signum.
편안하게 살던 나를 깨뜨리시고 덜미를 붙잡아 나를 부수시며 당신의 과녁으로 삼으셨네. (불가타 성경, 욥기, 16장12)
Qui autem me audierit, absque terrore requiescet et tranquillus erit timore malorum sublato.
그러나 내 말을 듣는 이는 편안히 살고 불행해질 걱정 없이 평온히 지내리라.” (불가타 성경, 잠언, 1장33)
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate.
자기 땅을 가꾸는 이는 양식으로 배부르고 헛것을 좇는 자는 가난으로 배부른다. (불가타 성경, 잠언, 28장19)
Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia, saturitas panis et securum otium erat ei et filiabus eius, et manum egeni et pauperis non sustentabant;
네 동생 소돔의 죄악은 이러하다. 소돔과 그 딸들은 교만을 부리며, 풍부한 양식을 가지고 걱정 없이 안락하게 살면서도 가련한 이들과 가난한 이들의 손을 거들어 주지 않았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장49)
pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.
임금들과 높은 지위에 있는 모든 사람을 위해서도 기도하여, 우리가 아주 신심 깊고 품위 있게, 평온하고 조용한 생활을 할 수 있도록 하십시오. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 2장2)
quid est enim dulcius otio litterato?
무엇이 학구적인 여가보다 더 달콤하겠느냐? (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 105:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION