라틴어 문장 검색

In regione Thuringorum quodam in loco iuxta fluvium cespis longitudine pedum quinquagenum, latitudine quattuordenum, altitudine sesquipedali de terra sine manibus et praecisus et sublatus est et ab eo loco, in quo sumptus est, viginti quinque pedum spatio distans inventus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 276:2)
quae sit earum , quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 1:2)
est ea quoque corona quae ovalis dicitur, est item postrema oleaginea, qua uti solent qui in proelio non fuerunt sed triumphum procurant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 4:1)
Ovalis corona murtea est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 23:1)
Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장3)
Taleae sesquipedales terreno immersae paulum obruuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 5:1)
Absit autem hic ab arbore ne minus sesquipedali spatio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:5)
Taleae deinde sesquipedales serra praecidantur, atque earum plagae utraque parte falce leventur, et rubrica notentur, ut sic quemadmodum in arbore steterat ramus, ita pars recte et cacumine caelum spectans deponatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 3:1)
Duobus autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus ex utraque parte acie lata, uno capite aduncum habens scalprum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:5)
hoc dentis sesquipedalis, gingivas vero ploxeni habet veteris, praeterea rictum qualem diffissus in aestu meientis mulae cunnus habere solet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 974)
Bis denos puerum numerantem perdidit annos, Mentula cui nondum sesquipedalis erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIV5)
Nulla extat figura Ovalis cujus area, rectis pro lubitu abscissa, possit per aequationes numero terminorum ac dimensionum finitas generaliter inveniri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 9:1)
Intra Ovalem detur punctum quodvis, circa quod ceu polum revolvatur perpetuo linea recta, & interea in recta illa exeat punctum mobile de polo, pergatq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:1)
semper ea cum velocitate, quae sit ut rectae illius intra Ovalem longitudo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:2)
Jam si area Oualis per finitam aequationem inveniri potest, invenietur etiam per eandem aequationem distantia puncti a polo;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION