라틴어 문장 검색

Si quando dixit: "Variae erunt mercedes tuae", pariebant omnes oves varios fetus. Quando vero e contrario ait: "Striata quaeque accipies pro mercede", omnes greges striata pepererunt.
장인이 ‘얼룩진 것들이 자네 품삯이네.’ 하면, 양들과 염소들이 모두 얼룩진 새끼들만 낳고, ‘줄쳐진 것들이 자네 품삯이네.’ 하면, 양들과 염소들이 모두 줄쳐진 새끼들만 낳았소. (불가타 성경, 창세기, 31장8)
Sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis.
너희는 소나 양을 그 새끼와 함께 같은 날에 잡아서는 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 22장28)
Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis.
그대의 이는 세척장에서 올라오는 어미 양 떼 같다오. 모두 쌍둥이를 낳아 새끼를 잃은 것이 하나도 없구려. (불가타 성경, 아가, 6장6)
Sin armenta magis studium vitulosque tueri aut ovium fetum aut urentis culta capellas, saltus et saturi petito longinqua Tarenti et qualem infelix amisit Mantua campum, pascentem niveos herboso flumine cycnos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:8)
ovium teneros depellere fetus periphrasis agnorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 211)
TityrusUrbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus pastores ovium teneros depellere fetus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS17)
Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
그 여자는 다시 카인의 동생 아벨을 낳았는데, 아벨은 양치기가 되고 카인은 땅을 부치는 농부가 되었다. (불가타 성경, 창세기, 4장2)
Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli.
파라오는 사라이 때문에 아브람에게 잘해 주었다. 그래서 그는 양과 소와 수나귀, 남종과 여종, 암나귀와 낙타들을 얻게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 12장16)
Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula;
아브람과 함께 다니는 롯도 양과 소와 천막들을 가지고 있었다. (불가타 성경, 창세기, 13장5)
Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam
그러자 아비멜렉은 양과 소, 남종과 여종들을 데려다 아브라함에게 주고, 그의 아내 사라도 돌려주었다. (불가타 성경, 창세기, 20장14)
Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus.
그래서 아브라함이 소들과 양들을 데려다 아비멜렉에게 주고, 두 사람은 계약을 맺었다. (불가타 성경, 창세기, 21장27)
et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est; et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
주님께서 저의 주인에게 복을 내리시어, 그분은 큰 부자가 되셨습니다. 주님께서는 그분에게 양과 소, 은과 금, 남종과 여종, 낙타와 나귀들을 주셨습니다. (불가타 성경, 창세기, 24장35)
habuitque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum. Ob haec invidentes ei Philisthim
그가 양 떼와 소 떼와 많은 하인을 거느리자, 필리스티아인들이 그를 시기하였다. (불가타 성경, 창세기, 26장14)
Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
그가 보니 들에 우물이 하나 있고, 양 떼 세 무리가 그 곁에 엎드려 있었다. 그것은 가축에게 물을 먹이는 우물인데, 그 우물 위에는 큰 돌이 덮여 있었다. (불가타 성경, 창세기, 29장2)
Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent.
가축들이 그곳에 다 모이면 목자들은 우물에서 그 돌을 굴려 내어 양 떼에게 물을 먹인 다음, 그 돌을 다시 우물 위 제자리로 돌려 놓는 것이었다. (불가타 성경, 창세기, 29장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION