라틴어 문장 검색

quem magno sibi usu fore credebat, si pabulari frumentarique Marcellum non pateretur, magno autem fore impedimento, si clausus obsidione et inutilis necessarium consumeret frumentum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:9)
Postremo et plures intermittere dies et praeter consuetudinem omnium noctu constituerant pabulari.
(카이사르, 내란기, 1권 59:4)
Paucis diebus interpositis noctu insidias equitum collocavit, quo in loco superioribus fere diebus nostri pabulari consueverant;
(카이사르, 내란기, 3권 37:7)
Qui cognito detrimento eum animadvertisset Pompeium extra munitiones egressum, castra secundum mare munire, ut libere pabulari posset nec minus aditum navibus haberet, commutata ratione belli, quoniam propositum non tenuerat, castra iuxta Pompeium munire iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 65:5)
De lupino nihil dubito atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem desectam confestim aratrum subsequatur et, quod falx reliquerit, prius quam inarescat, 2 vomis rescindat atque obruat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 1:3)
mirabanturque quod dux et exercitus tanti belli confector servitiis oboedirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 39장4)
in circo aurigas cursoresque et confectores ferarum, et nonnumquam ex nobilissima iuuentute, produxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 2:1)
exhibuit autem ad ferrum etiam quadringentos senatores sescentosque equites Romanos et quosdam fortunae atque existimationis integrae, ex isdem ordinibus confectores quoque ferarum et uaria harenae ministeria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:3)
atqui hic noster ignis, quem usus vitae requirit, confector est et consumptor omnium idemque quocumque invasit cuncta disturbat ac dissipat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 41:1)
primum confectorum ludorum nuntios exspectat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 8:8)
mea quidem, ut ad te saepius scripsi, haec sententia est, qui reliquias huius belli oppresserit, eum totius belli confectorem fore ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 20 3:1)
Praeterea novimus tertiam fere alimentorum confectorum partem pessumdari, atque “egestus cibus veluti pauperum ex mensa detractus consideratur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 65:6)
Videre solemus inter matutina harenae spectacula tauri et ursi pugnam inter se colligatorum, quos, cum alter alterum vexarunt, suus confector expectat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 242:1)
animos inde Samnitibus non infelix audacia auxit et non modo proferre inde castra Romanum sed ne pabulari quidem per agros suos patiebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 471:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION