라틴어 문장 검색

etiam anulum in laeua aureum faberrimo signaculo quem ostentabat, ipse eius anuli et orbiculum circulauerat et palam clauserat et gemmam insculpserat.
(아풀레이우스, 플로리다 9:28)
hic est felix bellator ubique, defensor Libyae, Rheni pacator et Histri.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:9)
Videt oscitantem iudicem, loquentem cum altero, non numquam etiam circulantem, mittentem ad horas, quaesitorem ut dimittat rogantem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:2)
Sic itaque habe, istam vim dicendi rapidam atque abundantem aptiorem esse circulanti quam agenti rem magnam ac seriam docentique.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 3:1)
Ex his autem, qui sunt, eligamus non eos, qui verba magna celeritate praecipiant et communes locos volvunt et in privato circulantur,sed eos, qui vita docent, qui cum dixerunt, quid faciendum sit, probant faciendo, qui docent, quid vitandum sit, nec umquam in eo, quod fugiendum dixerunt, deprehenduntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 8:1)
Apion grammaticus, qui sub C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen Homeri ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adiecisse operi suo, quo bellum Troianum complexus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 40:1)
orbem terrarum transivit non concupiscendo, sed iudicando, quid vinceret, malorum hostis, bonorum vindex, terrarum marisque pacator.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 84:3)
Obmutescat inter militaria signa libertas, et ille victor pacatorque gentium populus remotis procul bellis, omni terrore compresso, intra muros obsessus aquilas suas horreat.
(세네카, 행복론, Liber V 90:1)
sed tu, domitor magne ferarum orbisque simul pacator, ades;
(세네카, Hercules Oetaeus 28:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION