라틴어 문장 검색

Neque eos qui ea fecere pudet aut paenitet, sed incedunt per ora vestra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장18)
" Voluptas fragilis est, brevis, fastidio obiecta, quo avidius hausta est citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse est aut paeniteat aut pudeat, in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat, res humilis, membrorum turpium aut vilium mini- sterio veniens, exitu foeda.
(세네카, 행복론, Liber VII 11:5)
hi sunt, quos si petas etiam nullo adversante beneficium, piget promittere pudet negare paenitet praestitisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 2:2)
eos venalem linguam habentis decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam paeniteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 103:1)
paenitet facti, pudet, quid, misera, feci?
(세네카, 메데아 15:8)
nam erat integrum 'tui nec paenitet illas'. alii 'paenitet' pudet accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 166)
iam pudet incepti, iam paenitet, ac velut ille fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno - nec rudis undarum, portus sed linquere amicos purior Olenii frustra gradus impulit astri - , cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundi claustra tonant multusque polos inclinat Orion, ipse quidem malit terras pugnatque reverti, fert ingens a puppe notus, tunc arte relicta ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권14)
heu me, per Vrbem (nam pudet tanti mali) fabula quanta fui, conviviorum et paenitet, in quis amantem languor et silentium arguit et latere petitus imo spiritus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 113)
nec dolore animi, quia non fit quod vultis, vel quia pudet voluisse quod velle non debuistis, erubescendo curratis in mortem, sed potius paenitendo resumatis salutem nec debeatis paenitentiam Iudae traditoris sed potius lacrimas Petri pastoris.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:15)
pudet exacti iam temporis, odit praeteritos foedis cum religionibus annos, mox ubi, contiguos fossis muralibus agros sanguine iustorum innocuo maduisse recordans, invidiosa videt tumulorum millia circum, tristis iudicii mage paenitet ac dicionis effrenis nimiaeque sacris pro turpibus irae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권159)
paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus:
세상에 사람을 만드신 것을 후회하시며 마음 아파하셨다. (불가타 성경, 창세기, 6장6)
"Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; paenitet enim me fecisse eos".
그래서 주님께서 말씀하셨다. “내가 창조한 사람들을 이 땅 위에서 쓸어버리겠다. 사람뿐 아니라 짐승과 기어 다니는 것들과 하늘의 새들까지 쓸어버리겠다. 내가 그것들을 만든 것이 후회스럽구나!” (불가타 성경, 창세기, 6장7)
Igitur cum emisisset pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthim, quae vicina est, reputans ne forte paeniteret populum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum,
파라오가 이스라엘 백성을 내보낼 때, 하느님께서는 필리스티아인들의 땅을 지나는 길이 가장 가까운데도, 그들을 그곳으로 인도하지 않으셨다. 하느님께서 ‘그들이 닥쳐올 전쟁을 내다보고는 마음을 바꾸어 이집트로 되돌아가서는 안 되지.’ 하고 생각하셨던 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 13장17)
" Paenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me et verba mea opere non implevit ". Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte.
“나는 사울을 임금으로 삼은 것을 후회한다. 그는 나를 따르지 않고 돌아섰으며 내 말을 이행하지 않았다.” 사무엘은 화가 나서 밤새도록 주님께 부르짖었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 15장11)
Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae; verumtamen lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum paenitebat quod constituisset Saul regem super Israel.
사무엘은 죽는 날까지 사울을 다시 보지 않았다. 그러면서도 그는 사울을 두고 슬퍼하였다. 주님께서도 사울을 이스라엘 위에 임금으로 세우신 일을 후회하셨다. 다윗의 성공과 사울의 몰락 (불가타 성경, 사무엘기 상권, 15장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION