라틴어 문장 검색

si pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 2:2)
Hic quem videtis gressibus vagis lentum, Amethystinatus media qui secat Saepta, Quem non lacernis Publius meus vincit, Non ipse Cordus alpha paenulatorum, Quem grex togatus sequitur et capillatus Recensque sella linteisque lorisque:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LVII1)
Quod alpha dixi, Corde, paenulatorum Te nuper, aliqua cum iocarer in charta, Si forte bilem movit hic tibi versus, Dicas licebit beta me togatorum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXVI1)
cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 2:3)
si haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:1)
Fecit et Asterien aquila luctante teneri, fecit olorinis Ledam recubare sub alis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:4)
Vecta levi curru medias Cytherea per auras Cypron olorinis nondum pervenerat alis, agnovit longe gemitum morientis et albas flexit aves illuc.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:1)
Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo, cuius olorinae surgunt de vertice pennae, crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 9:1)
adhaerebam sellae curuli, etsi non latens per ordinem, certe non sedens per aetatem, mixtusque turmae censualium paenulatorum consulis, proximae proximus eram.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 5:2)
quod si quopiam casu ineptias istas, quas inter animi supplicia conscripsimus, nutu indulgentiore susceperis, persuadebis mihi, quia cantuum similes fuerint olorinorum, quorum est modulatior clangor in poenis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 4:1)
hoc more tu et olorinis cantibus anseres ravos et modificatis lusciniarum querelis inproborum passerum fringultientes susurros iure sociaveris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 2:3)
sic orsa leves secum ipsa per auras tollit olorinaque iubet considere biga.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 25)

SEARCH

MENU NAVIGATION