라틴어 문장 검색

Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis.
산호와 수정도 말할 나위 없으니 지혜의 값어치는 진주보다 더하네. (불가타 성경, 욥기, 28장18)
Mittit crystallum suam sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
얼음을 빵 부스러기처럼 내던지시니 그 추위 앞에 누가 서 있을 수 있으랴? (불가타 성경, 시편, 147장17)
Quae mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas: " Ite, nuntii veloces, ad gentem proceram et lucidam, ad populum terribilem, prope et procul, gentem robustam et conculcantem, cuius flumina scindunt terram ".
사신들을 바다로, 왕골 배에 태워 물 위로 보내는 땅! 너희 날쌘 특사들아, 가거라, 훤칠하고 말쑥한 겨레에게로. 어디에서나 두려움을 일으키는 민족, 강줄기가 여러 갈래로 뻗은 땅에 사는 강력하고 승승장구하는 겨레에게로. (불가타 성경, 이사야서, 18장2)
Et similitudo super capita animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper.
그 생물들 머리 위에는 빛나는 수정 같은 궁창의 형상이 무섭게 자리 잡았는데, 그들 머리 위로 펼쳐져 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 1장22)
et in conspectu throni tamquam mare vitreum simile crystallo. Et in medio throni et in circuitu throni quattuor animalia, plena oculis ante et retro:
또 그 어좌 앞에는 수정처럼 보이는 유리 바다 같은 것이 있었습니다. 그리고 어좌 한가운데와 그 둘레에는 앞뒤로 눈이 가득 달린 네 생물이 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 4장6)
Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni.
그 천사는 또 수정처럼 빛나는 생명수의 강을 나에게 보여 주었습니다. 그 강은 하느님과 어린양의 어좌에서 나와, (불가타 성경, 요한 묵시록, 22장1)
Clarior argento, fuluo conspectior auro Lucidior glacie, cristallo gracior omni, Menti planicies roseo non derogat ori;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:7)
Candida Niliaco uestis contexta papyro Vestit eam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:13)
An glaciem gerat in specie reddatque figuram Cristalli perdatque suum liquor ipse liquorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:10)
Ex hiis concludit Fronesis quod celicus humor Cristalli retinet speciem glaciemque figurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:14)
At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam, modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere, figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursum mutuo nexu refectas, ut mireris.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:1)
Hic vitrum fabre sigillatum, ibi crystallum impunctum, argentum alibi clarum et aurum fulgurans et succinum mire cavatum et lapides ut bibas, et quicquid fieri non potest, ibi est.
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:3)
"Sic aiens crystallo dedolatum vasculum, insuper ei graviora comminata, tradidit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:102)
Utcunque enim pulveris tormentarii vel fili bombycini vel acus nauticae vel sacchari vel papyri vel similium inventa quibusdam rerum et naturae proprietatibus niti videantur, at certe imprimendi artificium nil habet quod non sit apertum et fere obvium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:2)
Etenim flamma spiritus vini, praesertim rara nec constipata, tamen potis est stramen aut linteum aut papyrum incendere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 160:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION