라틴어 문장 검색

Cur mundi sit forma teres mundusque ligetur, Quinque parallelis cinctus zonisque quibusdam Sectus, in extremis rigeat, medio tenus estu Torreat atque duas laterales temperet harum, Excessu dupplici castigans frigore flammam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:8)
Et quoniam magnus profecto est princeps, si apud vos inveniatur aliquis poeta idoneus, memorias ei suppeditare possit ad vitam eius conscribendam, introducendo eum veluti parallelum Lamberto Simnello, nunc uni ex regis accipitariis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:19)
At si Ludovicum Duodecimum demas et Ludovicum Undecimum, qui paulo ante regnavit, substituas, magis convenient exempla, fierentque verius parallela.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:11)
et cum multa sint in natura monodica, et plena imparitatis, tamen affingit parallela, et correspondentia, et relativa, quae non sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:2)
quae bullae se conjiciunt in pelliculas quasdam, in hemisphaerii formam curiose effictas, ut ad momentum temporis evitetur solutio continuitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:16)
quas etiam Parallelas, sive Similitudines Physicas, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:2)
Huic mire convenit, et quasi parallela est, audacia in negotiis civilibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:13)
In sacris enim haec religiosi archani observatio tenetur, ut sol, cum in supero, id est in diurno, hemisphaerio est, Apollo vocitetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 8:1)
inferi autem nomen soli datur, cum in inferiore hemisphaerio, id est hiemalibus signis, cursum suum peragit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 10:4)
Nam physici terrae superius hemisphaerium, cuius partem incolimus, Veneris appellatione coluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:2)
inferius vero hemisphaerium terrae Proserpinam vocaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:3)
Ergo apud Assyrios sive Phoenicas lugens inducitur dea, quod sol annuo gressu per duodecim signorum ordinem pergens partem quoque hemisphaerii inferioris ingreditur, quia de duodecim signis zodiaci sex superiora sex inferiora censentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 2:1)
rursumque Adonin redditum Veneri credi volunt, cum sol evictis sex signis inferioris ordinis incipit nostri circuli lustrare hemisphaerium cum incremento luminis et dierum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 3:2)
ex quibus latebris vel angustiis rursus emergens ad aestivum hemisphaerium, tamquam enascens, in augmenta porrigitur, et tunc ad regnum suum pervenisse iam creditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:2)
sicut et sol ab eodem tempore dextrum hemisphaerium, reliquo ambit sinistrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION