라틴어 문장 검색

Interdum tamen insimulatione promendi quae poscebat usus, ad puellam commeabat assidue, partesque surreptas clanculo et praegustatas a se potiones offerebat hilaris:
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:9)
a quodam colono fictae vaticinationis mendacio pinguissimum deposcunt arietem, qui deam Syriam esurientem suo satiaret sacrificio, probeque disposita cenula balneas obeunt ac dehinc lauti quendam fortissimum rusticanum, industria laterum atque imis ventris bene praeparatum, comitem cenae secum adducunt paucisque admodum praegustatis olusculis, ante ipsam mensam spurcissima illa propudia ad illicitae libidinis extrema flagitia infandis uriginibus offerantur, passimque circumfusi nudatum supinatumque iuvenem execrandis oribus flagitabant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:3)
expectabis aliena oscula, praegustatos cibos et absque seandalo tuo in aliis sericas vestes auratasque miraberis.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:9)
mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa quae peperit, timidus praegustet pocula papas.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI307)
sed tamen et ferro, si praegustarit Atrides Pontica ter victi cautus medicamina regis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI322)
Ille et regi suffecit et sibi, cum interim semesi in medio cibi et parentalia fercula regio simul Romanoque sanguine madebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 69:2)
et ab eo parentalia diemque festum causa pietatis statutum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 17:4)
Nam vinum quidem in vinarium iussit infundi et Putate vos ait ad parentalia mea invitatos esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:6)
Moror inter aras, templa perlustro omnia, Ubi immolatur, exta praegusto deum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.5)
Si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse, Reice libatos illius ore cibos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 422)
at quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis bella, Parentales deseruere dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권344)
ab illo Memnonides dictae, cum sol duodena peregit signa, parentali moriturae voce rebellant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:7)
si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, et gracilis structas effugit umbra rogos, fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae, et sunt in Stygio crimina nostra foro, scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est) errorem iussae, non scelus, esse fugae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1047)
nusquam a sinu meo dimisi puellam, ipse omnes praegustaui cibos.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 20:15)
Egregium autem habet virtus apud vos officium voluptates praegustare !
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 54:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION