라틴어 문장 검색

Patrem Deum, paternamque mentem actionem sive consilium, et utriusque horum amorem mutuum, unam summam aeque ternam indivisam divinitatem, non solum ita credi oportere docuit, sed ita esse convincit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:4)
Quomodo terrestrem formam celestis ydea Gignit et in nostram sobolem transcribit abissum, Mittit in exilium formas quas destinet orbi, A patre degenerat proles faciemque paternam Exuit antiqui uultus oblita parentis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:4)
supplex paternus, Supplices nostri patris hostesque eosdem novimus.
(세네카, Troades 326:1)
Qui enim neque praeteritam generationis gratiam, neque praesentem reverentiam patris, neque futuram poenam paternae injuriae considerabat, vere ebrius erat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:8)
Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui - nam superstite patre Amicus decesserat - per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua.
(아풀레이우스, 변명 66:2)
simul et filium paternis exemplis admonuit, ut et pater Aeneas et avunculus excitat Hector.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5614)
equidem malo materno, quamquam illi paternus etiam clarus spectatusque contigerit, pater quoque et patruus illustri laude conspicui.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 1:2)
deinde olim iam cum puero isto paterna diuisi, quia multo illi pater donauit plus quam suam partem.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 5:9)
Littera evidentem pietatis expressit affectum, quod nudatum amictu patrem boni filii videre caverunt, ne paterna reverentia vel ipso minueretur aspectu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 2:3)
[Nempe] in ea causa quaesitum est de iure civili, possetne paternorum bonorum exheres esse filius, quem pater testamento neque heredem neque exheredem scripsisset nominatim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 175:5)
Pater peremptus scelere materno iacet, comes paternae quaeritur natus neci, Aegisthus arces Venere quaesitas tenet.
(세네카, 아가멤논 17:5)
ex ore quamlibet Patris sis ortus et verbo editus, tamen paterno in pectore Sophia callebas prius, quae prompta caelum condidit, caelum diemque et cetera;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias8)
sicut Achaemenius solium gentesque paternas excepit si forte puer, cui vivere patrem tutius, incerta formidine gaudia librat, an fidi proceres, ne pugnet volgus habenis, cui latus Euphratae, cui Caspia limina mandet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권126)
Vere in paternos ardet ipsa concubitus, dum improba procacitate conatur summi Pontificis, qui pater est patrum, adversum te violare assensum. 27.
(단테 알리기에리, Epistolae 56:10)
tuque o paternis assidens frenis comes, condisce, Pylade, patris exemplo fidem, vos Graecia nunc teste veloces equi infida cursu fugite praecipiti loca.
(세네카, 아가멤논 17:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION