라틴어 문장 검색

vexilla militum crucis insignia sunt, regum purpuras et ardentes diadema-tum gemmas patibuli salutaris pictura condecorat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:9)
Anno enim post Romam conditam quadringent­esimo septuagesimo quarto Autronius quidam Maximus servum suum verberatum patibuloque constrictum ante spectaculi commissionem per circum egit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:1)
Ex senatus itaque consulto et Maenia lege ad propitiandum Iovem additus est illis Circensibus dies, isque instauratitius dictus est, non a patibulo, ut quidam putant, Graeco nomine ἀπὸ τοῦ σταυροῦ, sed a redintegratione, ut Varroni placet, qui instaurare ait esse instar novare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 5:1)
sed cum victores reversi essent vidissentque multitudinem iuvenum, qui ex servorum et dominarum virginum concubitu, ut quidam volunt, sine ullo discrimine nuptiarum nati erant, servos patibulis suffixerunt, filios strangulavere, nepotes fugaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5519)
"crux illa nostra est, nos patibulum ascendimus, nobis peremptus Christus et nobis Deus Christus reversus, ipse qui moriens homo est, natura duplex:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1257)
" Est tanti vulnus suum premere et patibulo pendere districtum, dum differat id, quod est in malis optimum, supplicii finem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 12:7)
capite quidam conversos in terram suspendere, alii per obscena stipitem egerunt, alii brachia patibulo ex- plicuerunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 118:2)
Crederem illis hoc vacare, nisi quidam ex patibulo suo spectatores conspuerent!
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 97:6)
quantumlibet nobis anxietatum pateras vitae praesentis propinet afflictio, parva toleramus, si recordamur, quid biberit ad patibulum qui invitat ad caelum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 3:2)
in patibulo primum corpus dei vestri dedicatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:4)
Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam, dispessis manibus, patibulum quom habebis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 416)
Suspensus est enim in patibulo praealto extructo in medio furcarum quadratarum tanquam proditor transcendens, atque magnus numerus ex complicibus suis super trabem patibuli inferiorem circa eum itidem suspensus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION