라틴어 문장 검색

puella nihil patietur nec est rea mortis, quoniam sicut vir consurgit contra fratrem suum et occidit eum, ita et puella perpessa est:
그 젊은 여자에게는 죽을죄가 없으므로, 너희는 그 여자에게 아무것도 해서는 안 된다. 이 경우는 어떤 사람이 이웃에게 덤벼들어 그를 죽이는 것과 같기 때문이다. (불가타 성경, 신명기, 22장26)
"non inflata tumet, non invidet aemula fratri, omnia perpetitur patiens atque omnia credit, nunquam laesa dolet, cuncta offensacula donat, occasum lucis venia praecurrere gestit, anxia ne stabilem linquat sol conscius iram."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1222)
levia perpessae sumus, si flenda patimur.
(세네카, Troades 427:1)
ceterum se utilitatis id magis omnium causa censere ut renovetur id foedus, secundaque potius fortuna populi Romani ut participes Latini fruantur quam urbium excidia vastationesque agrorum, quas Anco prius, patre deinde suo regnante perpessi sint, semper aut exspectent aut patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 529:1)
aut doceat paratiorem me ad contemnendam pecuniam fore, si illam in rebus praepositis quam si in bonis duxero, fortioremque in patiendo dolore, si eum asperum et difficilem perpessu et contra naturam esse quam si malum dixero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 98:9)
ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis;
(아풀레이우스, 변명 33:7)
haec cum ad me frater pertulisset et cum tamen Pompeius ad me cum mandatis Vibullium misisset, ut integrum mihi de causa Campana ad suum reditum reservarem, conlegi ipse me et cum ipsa quasi re publica conlocutus sum, ut mihi tam multa pro se perpesso atque perfuncto concederet, ut officium meum memoremque in bene meritos animum fidemque fratris mei praestarem, eumque, quem bonum civem semper habuisset, bonum virum esse pateretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 11:1)
Beniamin fratre Ioseph domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: " Ne forte in itinere quidquam patiatur mali ".
야곱은 요셉의 아우 벤야민을 그의 형들과 함께 보내지 않았다. 그가 무슨 변이라도 당하지 않을까 염려스러웠기 때문이다. (불가타 성경, 창세기, 42장4)
et locuti sunt ad invicem: " Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio ".
그들이 서로 말하였다. “그래, 우리가 아우의 일로 죗값을 받는 것이 틀림없어. 그 애가 우리에게 살려 달라고 애원할 때, 우리는 그 고통을 보면서도 들어 주지 않았지. 그래서 이제 이런 괴로움이 우리에게 닥친 거야.” (불가타 성경, 창세기, 42장21)
Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: " Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus? ".
파라오의 신하들이 그에게 말하였다. “저자가 언제까지 우리에게 올가미가 되도록 내버려 두시렵니까? 저자들을 내보내시어 주 그들의 하느님께 예배드리게 하십시오. 이집트가 망한 것을 아직도 모르십니까?” (불가타 성경, 탈출기, 10장7)
Maleficam non patieris vivere.
‘너희는 주술쟁이 여자를 살려 두어서는 안 된다. (불가타 성경, 탈출기, 22장17)
Et transiens coram eo clamavit: " Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax,
주님께서는 모세 앞을 지나가며 선포하셨다. “주님은, 주님은 자비하고 너그러운 하느님이다. 분노에 더디고 자애와 진실이 충만하며 (불가타 성경, 탈출기, 34장6)
" Loquimini filiis Israel et dicite eis: Vir, si patitur fluxum seminis, immundus erit.
“이스라엘 자손들에게 일러라. 그들에게 이렇게 말하여라. ‘어떤 남자든 그곳에서 고름이 흐를 경우, 그는 그 고름 때문에 부정하게 된다. (불가타 성경, 레위기, 15장2)
et quicumque tetigerit omne, quod sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutus erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestem suam et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
무엇이든 그 남자가 깔고 앉는 것에 몸이 닿는 이는 모두 저녁때까지 부정하게 된다. 그런 물건을 나르는 이도 옷을 빨고 물로 몸을 씻어야 한다. 그는 저녁때까지 부정하게 된다. (불가타 성경, 레위기, 15장10)
Omnis, quem tetigerit, qui fluxum patitur, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum.
고름을 흘리는 남자가 물로 손을 씻가시지 않고 손을 댄 이는 모두 옷을 빨고 물로 몸을 씻어야 한다. 그들은 저녁때까지 부정하게 된다. (불가타 성경, 레위기, 15장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION