라틴어 문장 검색

"iste deus et auctorem suum propitius ubique comitabitur amanter neci unquam patietur ut ex animo doleas, sed frontem tuam serena venustate lactabit assidue."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:6)
haec enim negotiatio curam vilici avocat nee umquam patietur eum cum rationibus domini paria facere, sed ubi numeratio exigetur, rem pro nummis ostendit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 13:2)
videtisne quos nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae neque consistere umquam patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 1:1)
Illita tela dolis, nec Martem cominus umquam Ausa pati virtus, sed longe tendere nervos, Et, quo ferre velint, permittere vulnera ventis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:31)
quas post- quam Iuppiter in siderum rettulit numerum, Iuno rogavit Tethyn, suam nutricem, ne umquam eas pateretur occidere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2463)
insectandis vero exagitandisque nummariis iudicibus omnem omnibus studiosis ac fautoribus illius victoriae παρρησίαν eripui, Pisonem consulem nulla in re consistere umquam sum passus, desponsam homini iam Syriam ademi, senatum ad pristinam suam severitatem revocavi atque abiectum excitavi, Clodium praesentem fregi in senatu cum oratione perpetua plenissima gravitatis tum altercatione huius modi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 17:2)
Neque enim rerum natura patitur ut umquam bona bonis noceant ;
(세네카, De Providentia, book 1 6:2)
Neque enim illi damno umquam esse patiar Stas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4288)
quos ei offerendo quasi ad- monet, nequid etiam hic tale aliquid umquam ex amore patiatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 475)
praeterea opere vacat exactor alienorum operum, et amisso rege totum dilabitur, nec umquam plus unum patiuntur melioremque pugna quaerunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 113:3)
Toleranda quamvis patiar, haud umquam queant nisi morte tristi nostra finiri mala.
(세네카, 옥타비아 2:12)
"Erras, frater, erras si putas umquam Christianum persequutionem non pati.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:16)
Erras, frater, erras, si putas umquam Christianum persecutionem non pati;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 4:4)
Audiebat illum SCAVRVS, non tantum disertissimus homo sed uenustissimus, qui nullius umquam inpunitam stultitiam transire Passurus erat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 22:4)
Brutus in eo libro, quem de virtute composuit, ait se Marcellum vidisse Mytilenis exulantem et, quantum modo natura hominis pateretur, beatissime viventem neque umquam cupidiorem bonarum artium quam illo tempore.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION