라틴어 문장 검색

quibus adprensis 'patres conscripti, hos' inquit 'orbatos parente tradidi patruo ipsorum precatusque sum, quamquam esset illi propria suboles, ne secus quam suum sanguinem foveret attolleret, sibique et posteris conformaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장11)
patruique Memnon, cuius ob luctum parens
(세네카, Troades 251:1)
quando in fortunam veni, inquit antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti non solum fideli tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 641:1)
Qui fuit nutricius filiae patrui sui Edissae, quae altero nomine Esther vocabatur et utrumque parentem amiserat: pulchra aspectu et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장7)
haec vociferante Horatio cum decemviri nec irae nec ignoscendi modum reperirent nec quo evasura res esset cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemviri erat, oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes ut civilis potius societatis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 424:1)
quodque oboediens Iacob parentibus suis isset in Paddanaram;
야곱이 아버지와 어머니의 말을 듣고 파딴 아람으로 떠나는 것을 보았다. (불가타 성경, 창세기, 28장7)
Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad eos: " Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra ".
모세는 아론의 삼촌 우찌엘의 두 아들 미사엘과 엘차판을 불러 말하였다. “이리 와서 너희 조카들을 성소에서 진영 밖으로 옮겨가거라.” (불가타 성경, 레위기, 10장4)
Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur.
네 아버지의 형제의 치부를 드러내서는 안 된다. 그의 아내를 가까이해서도 안 된다. 그는 네 숙모이다. (불가타 성경, 레위기, 18장14)
Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur.
자기 숙모와 동침하는 사람은 자기 숙부의 치부를 드러낸 것이므로, 그들은 자기들의 잘못을 지고 자손도 보지 못한 채 죽어야 한다. (불가타 성경, 레위기, 20장20)
et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat se,
아니면 그의 삼촌이나 삼촌의 아들이 그를 되살 수도 있고, 그 씨족의 다른 살붙이가 그를 되살 수도 있다. 그 자신이 넉넉해지면 스스로 제 몸을 되살 수도 있다. (불가타 성경, 레위기, 25장49)
Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas illi, qui ei proximus est e cognatione sua; possidebitque eam. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi ".
그의 아버지에게 형제들이 없으면, 그의 씨족 가운데에서 그에게 가장 가까운 친족에게 주어 그것을 소유하게 하여라.’ 이는 주님이 모세에게 명령한 대로, 이스라엘 자손들이 지켜야 할 법 규정이 되어야 한다.” (불가타 성경, 민수기, 27장11)
Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in parentis domo.
이는 남편과 아내 사이, 아버지와 아직 아버지 집에 사는 어린 딸 사이에 관하여 주님께서 모세에게 명령하신 규정이다. (불가타 성경, 민수기, 30장17)
et nupserunt Maala et Thersa et Hegla et Melcha et Noa filiis patruorum suorum
츨롭핫의 딸들, 곧 마흘라, 티르차, 호글라, 밀카, 노아는 모두 사촌 오빠들에게 시집갔다. (불가타 성경, 민수기, 36장11)
Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret, et quaereret occasionem contra Philisthim. Eo enim tempore Philisthim dominabantur Israeli.
그의 아버지와 어머니는, 이 일이 주님께서 하시는 것인 줄 몰랐다. 그분께서는 필리스티아인들을 치실 구실을 찾고 계셨던 것이다. 그때에는 필리스티아인들이 이스라엘을 지배하고 있었다. (불가타 성경, 판관기, 14장4)
Cui ille respondit: " Nuntiata sunt mihi omnia, quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram, in qua nata es, et veneris ad populum, quem ante nesciebas.
보아즈가 대답하였다. “네 남편이 죽은 다음 네가 시어머니에게 한 일과 또 네 아버지와 어머니 그리고 네 고향을 떠나 전에는 알지도 못하던 겨레에게 온 것을 내가 다 잘 들었다. (불가타 성경, 룻기, 2장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION