라틴어 문장 검색

Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras religione perpetua.
이날은 너희에게 안식일, 곧 안식의 날이다. 너희는 고행을 해야 한다. 이는 영원한 규칙이다. (불가타 성경, 레위기, 16장31)
Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras; die nono mensis a vespero usque ad vesperum servabitis sabbatum vestrum ".
이날은 너희에게 안식일, 곧 안식의 날이며 고행을 해야 하는 날이다. 그달 초아흐렛날 저녁, 곧 그 날 저녁부터 다음 날 저녁까지 안식일을 지켜야 한다.” (불가타 성경, 레위기, 23장32)
septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis.
그러나 일곱째 해는 안식년으로, 땅을 위한 안식의 해, 곧 주님의 안식년이다. 너희는 밭에 씨를 뿌려서도 안 되고 포도원을 가꾸어서도 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 25장4)
Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae.
너희가 수확한 다음에 저절로 자란 곡식을 거두어서도 안 되고, 너희가 가꾸지 않은 포도나무에 저절로 열린 포도를 따서도 안 된다. 이것이 땅의 안식년이다. (불가타 성경, 레위기, 25장5)
Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait: " Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti ".
다윗이 이렇게 다른 사람들과 이야기하는 것을 맏형 엘리압이 듣고, 그에게 화를 내며 다그쳤다. “네가 어쩌자고 여기 내려왔느냐? 광야에 있는 몇 마리 안 되는 양들은 누구한테 맡겼느냐? 내가 너의 교만과 못된 마음을 모를 줄 아느냐? 너는 싸움을 구경하러 온 것이 분명하다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장28)
"Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meae?
‘하늘이 나의 어좌요 땅이 나의 발판이다. 너희가 나에게 무슨 집을 지어 주겠다는 것이냐? ─ 주님께서 말씀하신다. ─ 또 나의 안식처가 어디 있느냐? (불가타 성경, 사도행전, 7장49)
dein pauculis uerbis intergarritis:
(아풀레이우스, 변명 16:6)
"Inter istam spicarum congeriem patere vel pauculos dies delitescam, quoad deae tantae saeviens ira spatio temporis mitigetur vel certe meae vires diutino labore fessae quietis intervallo leniantur."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:14)
Pauculis ibi diebus commorati et munificentia publica saginati vaticinationisque crebris mercedibus suffarcinati purissimi illi sacerdotes novum quaestus genus sibi comminiscuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:1)
Capellae pauculae tondebant herbulas, et in modum Paridis Phrygii pastoris barbaricis amiculis humeris defluentibus pulchre indusiatus adolescens, aurea tiara confecto capite, pecuarium simulabat magisterium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:2)
Et ecce post pauculum tempus inopinatis et usquequaque mirificis imperiis deum rursus interpellor, et cogor tertiam quoque teletam susceptare.
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:1)
Denique post dies admodum pauculos deus deum magnorum potior, et maiorum summus, et summorum maximus, et maximorum regnator Osiris, non alienam quampiam personam reformatus, sed coram suo illo venerando me dignatus affamine per quietem praecipere visus est, quam nunc incunctanter gloriosa in foro redderem patrocinia, nec extimescerem malevolorum disseminationes, quas studiorum meorum laboriosa doctrina ibi differebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:6)
Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia, vel ex grammatica vel ex dialectica vel etiam ex geometrica, quodque erunt item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere, quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 13:1)
Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVII 1:1)
Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION