라틴어 문장 검색

Oblectati autem sumus praeter multa alia versiculis lepidissimis Anacreontis senis, quos equidem scripsi, ut interea labor hic vigiliarum et inquies suavitate paulisper vocum atque modulorum adquiesceret:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 6:1)
Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis.
그날 밤, 주님께서 그들을 이집트에서 이끌어 내시려고 밤을 새우셨으므로, 이스라엘의 모든 자손도 대대로 주님을 위하여 이 밤을 새우게 되었다. (불가타 성경, 탈출기, 12장42)
Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum;
새벽녘에 주님께서 불기둥과 구름 기둥에서 이집트 군대를 내려다보시고, 이집트 군대를 혼란에 빠뜨리셨다. (불가타 성경, 탈출기, 14장24)
Dixitque Balaam ad Balac: " Sta paulisper iuxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus; et, quodcumque imperaverit, loquar tibi ". Cumque abiisset in collem nudum,
그런 다음에 발라암이 발락에게 말하였다. “여기 임금님의 번제물 곁에 서 계십시오. 저는 다녀오겠습니다. 어쩌면 주님께서 오셔서 저를 만나 주실 것입니다. 주님께서 무엇을 보여 주시든 그대로 알려 드리겠습니다.” 그러고 나서 그는 벌거숭이 언덕으로 올라갔다. (불가타 성경, 민수기, 23장3)
Et, cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes ". Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae.
그들이 무슨 말을 하는지 듣고 나면 진영으로 쳐 내려갈 용기가 날 것이다.” 그리하여 기드온은 자기 시종 푸라와 함께 진영의 전초 끝으로 내려갔다. (불가타 성경, 판관기, 7장11)
Ingressusque est Gedeon et trecenti viri, qui erant cum eo, extremam partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae, cum eo ipso tempore custodes mutati essent, et coeperunt bucinis clangere et conterere lagoenas.
기드온과 그가 거느린 백 명이 진영 끝에 다다른 것은, 중간 야경이 시작될 때, 보초들이 막 교대하고 나서였다. 그들은 나팔을 불며 손에 든 단지를 깨뜨렸다. (불가타 성경, 판관기, 7장19)
Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo locutus erat, dixit ad eum: " Declina paulisper et sede hic ", vocans eum nomine suo. Qui divertit et sedit.
보아즈는 성문으로 올라가 거기에 앉았다. 때마침 보아즈가 말하던 그 구원자가 지나갔다. 보아즈가 “여보게, 이리로 와서 앉게.” 하고 말하니 그가 와서 앉았다. (불가타 성경, 룻기, 4장1)
dixitque ei: " Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades! ".
그를 나무라며, “언제까지 이렇게 술에 취해 있을 참이오? 술 좀 깨시오!” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 1장14)
Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: " Dic puero, ut antecedat nos ?et ille antecessit C; tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini ".
그들이 성읍 끝까지 내려갔을 때, 사무엘이 사울에게 말하였다. “종더러 우리보다 앞서 가라고 이르시오. 종이 앞서 가고 나면, 당신은 잠시 서 계시오. 내가 하느님의 말씀을 들려주겠소.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 9장27)
Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
이튿날 사울은 군사들을 세 부대로 나누어, 이른 새벽녘에 적의 진영 한복판으로 쳐들어가서, 햇볕이 뜨거워질 때까지 암몬군을 무찔렀다. 살아남은 자들은 흩어져서, 두 사람이 함께 남아 있는 일조차 없었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 11장11)
Et induxerunt eam servi Holofernis in tabernaculum, et dormivit usque in mediam noctem. Surrexitque ante vigiliam matutinam
그러자 홀로페르네스의 시종들이 유딧을 천막 안으로 인도하였다. 유딧은 한밤중까지 잠을 자고 새벽녘에 일어나, (불가타 성경, 유딧기, 12장5)
Tacete paulisper, ut loquar ipse, et transeat super me quodcumque.
입 다물고 나를 놓아두게나, 내가 말 좀 하게. 내게 무슨 일이든 일어나라지. (불가타 성경, 욥기, 13장13)
Praevenerunt oculi mei vigilias ut meditarer eloquia tua.
제 눈이 야경꾼보다 먼저 깨어 있음은 당신 말씀을 묵상하기 위함입니다. (불가타 성경, 시편, 119장148)
Pone, Domine, custodiam ori me et vigiliam ad ostium labiorum meorum.
주님, 제 입에 파수꾼을 세우시고 제 입술의 문을 지켜 주소서. (불가타 성경, 시편, 141장3)
Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas peregrinorum rituum vigilias habentes,
아이들을 죽여 제사를 지내거나 비밀 의식을 거행하면서 또는 이상한 예식으로 광란의 향연을 벌이면서 (불가타 성경, 지혜서, 14장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION