라틴어 문장 검색

et paullo post alter Mediolani, alter Constantinopoli I. consulatum ineunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장2)
et quidem si praelegam, mea uoce pronuntiabo.
(아풀레이우스, 변명 92:11)
unde praelectum grandem hircum, annosum et horricomem, Marti secutori comitique victimant, et illico prandium fabricatur opipare.
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:2)
Quod ad cibum pertinet, huic nec salsis opus est neque acribus neque amaris neque alvum adstringentibus, sed paullo lenioribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장13)
ubi paullum levatus est, ter aut quater die fenestris aliquis apertis parvum acerem recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장24)
Quod ad cibum uero pertinet, huic nec salsis opus est neque acribus neque amaris neque aluum adstringentibus, sed paullo lenioribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 2:5)
ubi paullum leuatus est, ter aut quater die fenestris aliquis apertis paruum aerem recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:4)
Igitur oram Lyciae ac Pamphyliae praelegentes, obviis navibus quae Agrippinam vehebant, utrimque infensi arma primo expediere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장1)
Domitius et Camillus Scribonianus consulatum inierant, cum Caesar tramisso quod Capreas et Sur- rentum interluit freto Campaniam praelegebat, ambiguus an urbem intraret, seu, quia contra destinaverat, speciem venturi simulans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 1장2)
et simul classis secunda tempestate ac fama Trucculensem portum tenuit, unde proximo Britanniae latere praelecto omni redierat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 5:1)
Videris enim mihi ita adhuc Virgilianos habere versus qualiter eos pueri magistris praelegentibus canebamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 5:4)
Illic exiguo paullum distantia vallo Castra locant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:25)
seu moesto classica paullum Intermissa sono, claususque et frigidus ensis Expulerat belli furias:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:5)
Discrimina postquam Adventare ducum, supremaque proelia vidit, Casuram et fati sensit nutare ruinam, Illa quoque in ferrum rabies promptissima paullum Languit, et casus audax spondere secundos Mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere, Nec Magni sperare sinunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:15)
Perque caput Paulli transactaque tempora fugit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION