라틴어 문장 검색

Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
아아, 탈선한 민족 죄로 가득 찬 백성 사악한 종자 타락한 자식들! 그들은 주님을 버리고 이스라엘의 거룩하신 분을 업신여겨 등을 돌리고 말았다. (불가타 성경, 이사야서, 1장4)
Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;
그 고을에 죄인인 여자가 하나 있었는데, 예수님께서 바리사이의 집에서 음식을 잡수시고 계시다는 것을 알고 왔다. 그 여자는 향유가 든 옥합을 들고서 (불가타 성경, 루카 복음서, 7장37)
"Hic, si esset propheta, sciret utique que et qualis esset mulier que tangit eum, quia peccatrix est", /f.16vc/ multo commodiorem, quantum ad humanum iudicium spectat, turpitudinis coniecturam de Domino concipere poterat quam de nobis isti;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:41)
Qui alium arguit depeccatis, a peccatis debet esse alienus, exemplo Christi, qui mulieremin adulterio deprehensam absolvit, et liberavit a pessimis Judæis, quiaccusabant et judicabant peccatricem, quum ipsimet scelerosissimi forent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 21:5)
Laqueus est etiam sermo meretricis, qui obdulcat ad tempus fauces tuas, et postea exasperat eas amaritudine conscientiae peccatricis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:9)
ab initio priorem vitam dixit peccatricem, posteriorem vero posse esse sine peccato.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 9:6)
Hoc autem manifestatur ex sedatione sive cohibitione corporis percussi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:28)
alter per sedationem motus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:9)
Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Graecorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장10)
Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장34)
Multoque melius est e duobus inperfectis rusticitatem sanctam habere quam eloquentiam peccatricem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:18)
sic e physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem illa constituto veri a falso distinctio traditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 83:6)
Sequitur, ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit, in qua verecundia et quasi quidam ornatus vitae, temperantia et modestia omnisque sedatio perturbationum animi et rerum modus cernitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 121:1)
ut apud Homerum cotidianae neces interitusque multorum sedationem maerendi adferunt, apud quem ita dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:8)
continet autem omnem sedationem animi humana in conspectu posita natura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION