라틴어 문장 검색

procul missilibus adpetebatur, ea ipsa in hostem retorquens, donec lancea nudo pectori infixa est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 17:3)
sed Dardani a numinibus, aut Veneris infixi pectore vultus verbaque 'vultus' inquit ' verba haerent, virtus et honos gentis recursat', quia superiora vehementiora sunt ad amorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 42)
de Africano quidem, quia notior est nobis propter recentem memoriam, vel iurare possum non illum iracundia tum inflammatum fuisse, cum in acie M. Alliennium Paelignum scuto protexerit gladiumque hosti in pectus infixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:1)
haerent infixi pectore voltus verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:3)
recede, Phoebe, iam non sum tua, extingue flammas pectori infixas meo.
(세네카, 아가멤논 13:5)
iniurias vero ut vulnera, alia armis, alia pectori infixa, non deiectus, ne motus quidem gradu sustineat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:6)
Liquet mihi cum magno spectasse gaudio deos, dum ille vir, acerrimus sui vindex, alienae saluti consulit et instruit discedendum fugam, dum studia etiam nocte ultima tractat, dum gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit et illam sanctissimam animam indignamque quae ferro contaminaretur manu educit.
(세네카, De Providentia, book 1 19:1)
utrumne pectori infigam meo telum an patenti conditum iugulo inprimam?
(세네카, 오이디푸스 13:46)
Dum laudibus summis sanctum Annianum, maximum consummatissimumque pontificem, Lupo parem Germanoque non imparem, vis celebrari fideliumque desideras pectoribus infigi viri talis ac tanti mores merita virtutes, cui etiam illud non absque iustitia gloriae datur, quod te successore decessit, exegeras mihi, ut promitterem tibi Attilae bellum stilo me posteris intimaturum, quo videlicet Aurelianensis urbis obsidio oppugnatio, inruptio nec direptio et illa vulgata exauditi caelitus sacerdotis vaticinatio continebatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Prospero salutem. 1:1)
'Cur enim primo contionis die ferrum illud, quod pectori meo infigere parabam, detraxistis, o inprovidi amici?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장1)
consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 73:9)
sic in quarto infixum stridit sub pectore vulnus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5762)
infixum stridit sub pectore vulnus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:23)
volat Itala cornus aëra per tenerum stomachoque infixa sub altum pectus abit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:4)
Nam Hugo lorica exutus, mox mediis periculis illatus, et solito more gentiles impugnans et multans, sagitta a tergo trans pectus et jecur illius infixa, inter manus suorum vitam exhalavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION