라틴어 문장 검색

nec vero segetibus solum et pratis et vineis et arbustis res rusticae laetae sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum pecudum pastu, apium examinibus, florum omnium varietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 69:3)
Civitas enim munita desolata est, habitaculum derelictum et dimissum quasi desertum; ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet arbusta eius.
요새 성읍은 적막해지고 광야처럼 버려져 텅 빈 마을이 되리라. 거기에서 송아지가 풀을 뜯고 거기에 누워 나무줄기들을 모조리 먹어 치우리라. (불가타 성경, 이사야서, 27장10)
Propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna campi, et multiplicata sunt arbusta eius, et elevati sunt rami eius propter aquas multas.
그리하여 그 나무의 키가 들의 모든 나무보다 더 높이 솟았으며 그 뿌리에 물이 많아 가지가 많아지고 줄기가 길어져 (불가타 성경, 에제키엘서, 31장5)
eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum, erat enim radix illius iuxta aquas multas.
그 나무가 크게 자라고 가지들을 길게 뻗어 아름다운 것은 그 뿌리가 큰 물까지 닿았기 때문이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 31장7)
Et succident illum alieni, violentissimi nationum; et proicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis voraginibus terrae, et recedent de umbra eius omnes populi terrae et relinquent eum.
그러자 이방인들이, 가장 잔혹한 민족들이 그 나무를 베어서 내버렸다. 그 가지들은 산과 모든 골짜기에 떨어지고, 줄기들은 부러져 그 땅의 모든 시냇가에 흩어졌다. 그리하여 세상의 모든 민족들이 그 나무 그늘에서 떠나갔다. 그들은 이렇게 그 나무를 내버렸다. (불가타 성경, 에제키엘서, 31장12)
Hinc hominum pecudumque genus, etc. (VIRG.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:35)
In quo, inquit, vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), tam homines quam pecudes vivificat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 57:7)
Sicelides musae, paulo majora canamus, Non omnes arbusta juvant humilesque myricae, Ultima Cumaei venit jam carminis aetas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:3)
Illic pardus, apertiori latrocinio neronizans, pecudum vulgus non solum in vestibus, verum etiam in propria praedabatur persona.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:157)
Sed paucas praedas contraxerunt, propter diffugium quod Sarraceni cum rebus, armentis et pecudibus per montana et longinquam regionem faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 116:7)
Nec mora, segregatis pecudibus et visis infidelium turmis, acies Gallorum, sicut constitutae erant, hae in fronte, hae a dextris et sinistris, aliae ad extremum pugnaturae, bello aptantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:2)
Sed undique ab insequentibus victoriosisque militibus ut miserae pecudes passim perimuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:4)
ubi nihil reperientes, non hominem, non pecudem, gravi fame coeperunt coarctari, quin aurum nulli prodesse poterat nec argentum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:2)
Potes eciam acquirerebonas opes per acquisitiones et possessiones omnes pecudum et bestiarummaxime iuvenum et crescentium, et maxime in locis in pace constitutis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 27:18)
Non ita illae ferae, vel illa armenta equorum, vel genus omne pecudum, quae sine rectore vagantur ullo, et omni domitoris gubernaculo destituta exasperantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION