라틴어 문장 검색

NON pauci sunt qui opinantur pedarios senatores appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 2:1)
propterea senatores nondum maioribus honoribus usos pedarios nominatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 5:3)
M. autem Varro in Satira Menippea, quae ̔Ιπποκύων inscripta est, equites quosdam dicit pedarios appellatos, videturque eos significare qui, nondum a censoribus in senatum lecti, senatores quidem non erant, sed quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 6:1)
nam pro pedariis pedaneos appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 11:2)
Pepugero aeque Atta in Aedilicia dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 10:4)
Nam postquam homines dedititii facti sint et in unius sententiam (tanquam pedarii senatores) coierint, scientiis ipsis amplitudinem non addunt, sed in certis authoribus ornandis et stipandis servili officio funguntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:23)
Messium aedilicia functum potestate Acyllam iubet proficisci.
(카이사르, 아프리카 전기 33:5)
ceterum tempora illa adeo infecta et adulatione sordida fuere ut non modo primores civitatis, quibus claritudo sua obsequiis protegenda erat, sed omnes consulares, magna pars eorum qui praetura functi multique etiam pedarii senatores certatim exsurgerent foedaque et nimia censerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장2)
sed is omnia summa sperans aedilicius est mortuus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:4)
Itaque et P. Crassus cum cognomine dives, turn copiis functus est aedilicio maximo munere, et paulo post L. Crassus cum omnium hominum moderatissimo Q. Mucio magnificentissima aedilitate functus est, deinde C. Claudius App.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:3)
est enim illud senatus consultum summa pedariorum voluntate nullius nostrum auctoritate factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 18:3)
cum est actum, neque animadversum est ad quos pertineret et raptim in eam sententiam pedarii cucurrerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 7:5)
deinde L. Masso aedilicius ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 3:7)
quamquam enim Lamia summo splendore, summa gratia est magnificentissimo munere aedilicio, tamen, quasi ea ita non essent, ego suscepi totum negotium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 16 4:1)
quantum vero illud est beneficium tuum quod iniquo et gravi vectigali aedilicio, cum magnis nostris simultatibus Asiam liberasti!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 9장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION