라틴어 문장 검색

Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis vola!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:18)
abrupta cautes scindat et partem mei ferat omne saxum, pendeant lacerae manus totumque rubeat asperi montis latus.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:23)
et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: " Puer non comparet, et ego quo ibo? ".
형제들에게 돌아가 말하였다. “그 애가 없어졌다. 난, 나는 어디로 가야 한단 말이냐?” (불가타 성경, 창세기, 37장30)
Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore.
야곱은 옷을 찢고 허리에 자루옷을 두른 뒤, 자기 아들의 죽음을 오랫동안 슬퍼하였다. (불가타 성경, 창세기, 37장34)
At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
그러자 그들은 자기들의 옷을 찢고 저마다 나귀에 짐을 도로 실은 뒤, 그 성읍으로 되돌아갔다. (불가타 성경, 창세기, 44장13)
Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit ­ cum anima illius ex huius anima pendeat ­
이렇게 아버지의 목숨이 그 애의 목숨에 달려 있는데, 이제 그 아이 없이 제가 나리의 종인 저희 아버지에게 돌아갔을 때, (불가타 성경, 창세기, 44장30)
et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est in longitudine sagorum tabernaculi utrumque latus habitaculi protegens.
천막 폭 길이에서 양쪽으로 한 암마씩 남는 것은 성막 양쪽으로 늘어뜨려 덮어라. (불가타 성경, 탈출기, 26장13)
Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te.
너는 그 제단을 증언 궤 앞에, 곧 내가 너를 만나 줄 증언 궤 위에 있는 속죄판을 가린 휘장 앞에 놓아두어라. (불가타 성경, 탈출기, 30장6)
ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus;
테에 박을 보석을 다듬고 나무를 다듬는 온갖 일을 할 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 31장5)
ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest.
테에 박을 보석을 다듬고 나무를 다듬는 온갖 세공일을 하게 되었다. (불가타 성경, 탈출기, 35장33)
Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius: " Comas vestras nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, omnis domus Israel, plangant incendium, quod Dominus suscitavit.
모세는 아론과 그의 두 아들 엘아자르와 이타마르에게 말하였다. “머리를 풀지 말고 옷을 찢지 마십시오. 그러다가는 여러분이 죽고, 온 공동체에는 주님의 진노가 미칠 것입니다. 여러분의 형제들, 곧 이스라엘의 온 집안만이 주님께서 불살라 버리신 자들의 죽음을 애도할 수 있습니다. (불가타 성경, 레위기, 10장6)
Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet
자기 형제들 가운데에서 으뜸으로 뽑힌 대사제는 성별 기름을 머리에 받고 직무를 맡아 예복을 입었으므로, 머리를 풀거나 옷을 찢어서는 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 21장10)
Ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum, quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii;
진영을 옮길 때에는 아론과 그의 아들들이 들어와서, 칸막이 휘장을 내려 그것으로 증언 궤를 덮은 다음, (불가타 성경, 민수기, 4장5)
ut portent cortinas habitaculi, tabernaculum conventus, operimentum eius et super illud velamen delphini velumque, quod pendet in introitu tabernaculi conventus,
그들이 나를 것은 성막에 치는 천, 만남의 천막과 그 덮개, 그 위에 씌우는 돌고래 가죽 덮개, 만남의 천막 어귀에 치는 막, (불가타 성경, 민수기, 4장25)
At vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iephonne, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua
그러자 그 땅을 정찰하고 돌아온 이들 가운데 눈의 아들 여호수아와 여푼네의 아들 칼렙이 자기들의 옷을 찢고 나서, (불가타 성경, 민수기, 14장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION