라틴어 문장 검색

Claudus enim (ut dicitur) in via antevertit cursorem extra viam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:7)
Cum enim ad executionem ventum sit, nulla occultatio celeritati est aequiparanda, modo globuli e tormento emissi, qui tam velociter pertransit ut ipsam oculorum aciem antevertat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:13)
Qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis antevertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 7장3)
Mihi vero erit gratum, atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevertit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 20:5)
Cum multae res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu minime ignoras, et perobscura quaestio est de natura deorum, quae et ad cognitionem animi pulcherrima est et ad moderandam religionem necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 1:1)
Infra hanc autem stella Mercuri est (ea *στίλβων appellatur a Graecis), quae anno fere vertenti signiferum lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi intervallo discedit tum antevertens tum subsequens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:2)
Nam quae perdifficilia sunt, perinde habenda saepe sunt ac si effici non possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 2:2)
sed et navigatio perdifficilis fuit et ille incertus ubi ego essem fortasse alium cursum petivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 8 4:5)
sed sunt quaedam earum perdifficiles ad iudicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 2:10)
itaque antevertit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 1:5)
dicebam huic Q. Roscio, cuius soror est cum P. Quinctio, cum a me peteret et summe contenderet ut propinquum suum defenderem, mihi perdifficile esse contra talis oratores non modo tantam causam perorare sed omnino verbum facere conari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 2:3)
108. Cogitari nequit ut aliud paradigma culturale teneatur atque technica ars adhibeatur uti tamquam merum instrumentum, quia hodie paradigma technocraticum sic dominatur, ut perdifficile sit eius opes neglegere, et adhuc multo difficilius eius opibus uti, quin eius ratio nos non dominetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 145:1)
miror ubi ego huic anteverterim.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 538)
si secum aliquos consul mittere velit, se non iniquo nec perdifficili aditu super caput hostium eos educturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 124:1)
deinde quinque milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro munimento habiturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 101:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION