라틴어 문장 검색

Sed nec amicos Absalon amicitiae virtus excusat, qui perduellioni praebentes assensum, contra patriam arma tulerunt.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:48)
Ille enim perduellionum crebris verisque appetitus insidiis, Aureoli et Postumi et Ingenui et Valentis, cognomento Thessalonici, aliorumque plurium, mortem factura crimina aliquotiens lenius vindicabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 10:1)
tum illa, quam compresserat, Decumo post mense exacto hic peperit filiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 3:1)
Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio praetore peposcit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 10:3)
subornauit etiam qui Gaio Rabirio perduellionis diem diceret, quo praecipuo adiutore aliquot ante annos Luci Saturnini seditiosum tribunatum senatus coercuerat, ac sorte iudex in reum ductus tam cupide condemnauit, ut ad populum prouocanti nihil aeque ac iudicis acerbitas profuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 12장 1:1)
Quae decumo cadet et poena satiabit Achivos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 94:7)
sin autem usque ad novem verbi gratia sine dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis, etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 126:11)
diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut mea, non et praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:6)
an sit crudelis, ut Labieni in Rabirium lege perduellionis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 308:2)
rex, ne ipse tam tristis ingratique ad volgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 272:4)
duumviri perduellionem iudicent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 273:2)
qui se absolvere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, alter ex iis P. Horati, tibi perduellionem iudico, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 274:2)
invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 453:1)
sunt qui per duumviros, qui de perduellione anquirerent , auctores sint damnatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 217:1)
tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION