라틴어 문장 검색

cliens hic Sorani et tunc emptus ad opprimendum amicum auctoritatem Stoicae sectae praeferebat, habitu et ore ad exprimendam imaginem honesti exercitus, ceterum animo perfidiosus, subdolus, avaritiam ac libidinem occultans;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장6)
in diplomatibus libellisque et epistulis signandis initio sphinge usus est, mox imagine Magni Alexandri, nouissime sua, Dioscuridis manu scalpta, qua signare insecuti quoque principes perseuerarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 50장 1:1)
tum illum mihi respondere memini, cetera in te summe esse laudanda, illud vero improbi esse hominis et perfidiosi, dicere quod alienum esset et noceret ei, pro quo quisque diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 297:1)
nam si me virum bonum, si dignum iis studiis eaque doctrina, cui me a pueritia dedi, si satis magni animi, non minimi consili in maximis rebus perspectum habes, nihil in me non modo perfidiosum et insidiosum et fallax in amicitia, sed ne humile quidem aut ieiunum debes agnoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 11:5)
ubi multa avare, multa audacter, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:2)
etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama ac fortunis spoliare conatus est vanum se et perfidiosum et impium esse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 4:2)
audacem, cupidum, perfidiosum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장12)
si tu cum illo postea in gratiam redisti, si domi illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te perfidiosum an prevaricatorem existimari mavis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 1:4)
ut Cicero fecit, cum ei testem in iudicio Verris roganti dixisset Hortensius, Non intelligo haec . atqui debes, inquit, cum Sphingem domi habeas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 207:4)
acceperat autem ille a Verre Sphingem aeneam magnae pecuniae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 207:5)
licuit perire, laudis hoc pretium tibi sceptrum et peremptae Sphingis haec merces datur.
(세네카, 오이디푸스 2:13)
Sphinx et nefandi carminis tristes minae.
(세네카, 오이디푸스 3:29)
non gravi flatu tibi luctificus Auster nec parum pluvio aethere satiata tellus halitu sicco nocet, sed rex cruentus, pretia qui saevae necis sceptra et nefandos occupat thalamos patris egitque in ortus semet et matri impios fetus regessit, quique, vix mos est feris, fratres sibi ipse genuit - implicitum malum magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
(세네카, 오이디푸스 7:48)
ubi sedit alta rupe semifero dolos Sphinx ore nectens.
(세네카, Phoenissae 121:1)
ego ipse, victae spolia qui Sphingis tuli,
(세네카, Phoenissae 140:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION