라틴어 문장 검색

Mithridaten Pergamenum, a quo rem feliciter celeriterque gestam in Aegypto supra scripsimus, regio genere ortum, disciplinis etiam regiis educatum — nam eum Mithridates, rex Asiae totius, propter nobilitatem Pergamo parvulum secum asportaverat in castra multosque retinuerat annos — regem Bosphori constituit, quod sub imperio Pharnacis fuerat, provinciasque populi Romani a barbaris atque inimicis regibus interposito amicissimo rege munivit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 78:3)
contra ea Dinon historicus, cui nos plurimum de Persicis rebus credimus, effugisse scripsit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 4:2)
sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit, neque tum solum, sed saepe alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit adversarios.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 7:1)
in quibus et ipsis praestabat largiter magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuuenis adhuc eduxerat, deinde eruditione etiam uaria repletus [s]per Arei philosophi filiorumque eius Dionysi et Nicanoris contubernium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 1:2)
Aderat sponte in auxilium Attalus rex Pergamenorum, aderant Rhodii, nauticus populus, qui navibus a mari,consul a terris omnia equis virisque quatiebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 8:1)
Attalus rex Pergamenorum, regis Eumenis filius, socii quondam commilitonisque nostri, testamentum reliquit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 2:1)
Syria prima nos victa corrupit, mox Asiatica Pergameni regis hereditas.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 7:2)
Est autem Persicum quod vulgo vocatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 10:2)
Quod autem ait idem Cloatius citreum, et ipsum Persicum malum est secundum Virgilium:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 3:2)
Is cum ei Trocmorum tetrarchian eripuisset et adseculae suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab eo magnificentissumo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et hospitem et regem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 116:10)
is cum ei Trocmorum tetrarchiam eripuisset et suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab eo magnificentissimo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et hospitem et regem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 116:7)
arma Neoclides qui Persica contudit armis, Argolica primam sensit in urbe fugam, pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit, inter quas dubium, quae prior esset, erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 329)
"ex his amoenus hostiis surgit vapor vincens odorem balsami, turis, croci, auras madentes Persicorum aromatum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1134)
et a Persico non accepi.
(세네카, 행복론, Liber II 97:3)
quos eum geminata pyxide et speculo ad Pergamenum Asclepium mittebat, versibus dedicarem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr10)

SEARCH

MENU NAVIGATION