라틴어 문장 검색

Fuere qui prodita coniuratione, dum auditur Milichus, dum dubitat Scaevinus, hortarentur Pisonem pergere in castra aut rostra escendere studiaque militum et populi temptare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장1)
pergite pierides hortatur musas ad referenda ea, quae Silenus cantaverat pueris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 131)
tum hortante patre Neapolim pergit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장7)
" Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis hortatur sociosque duces et pergit in hostem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 18:14)
pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa ire via pergant et eidem incumbere sectae, sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV44)
in quibus idem te hortor et rogo, quod pueri tibi verbis meis nuntiarunt , ut Romam protinus pergas et properes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 4:2)
Eo cum delectis equitibus noctu pergit et iam egredientibus Romanis in porta pugnam facit, simul magna voce Siccensis hortatur, uti cohortis ab tergo circumveniant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장6)
Moxque (ut dictum est) cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia pergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendore perstricti, hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato quod ad proelium solet hortari, restitimus conglobati, nec fugam capessere, cum essent iam in contuitu qui sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et numero praevalente, metu indubitatae mortis cautum existimantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 4:1)
et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
그들의 거주지는 메사에서 동부 산악 지방인 스파르 쪽까지였다. (불가타 성경, 창세기, 10장30)
Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb.
아브람은 다시 길을 떠나 차츰차츰 네겝 쪽으로 옮겨 갔다. (불가타 성경, 창세기, 12장9)
Nonne universa terra coram te est? Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam".
온 땅이 네 앞에 펼쳐져 있지 않느냐? 내게서 갈라져 나가라. 네가 왼쪽으로 가면 나는 오른쪽으로 가고, 네가 오른쪽으로 가면 나는 왼쪽으로 가겠다.” (불가타 성경, 창세기, 13장9)
Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul,
그러고 나서 아브라함은 번제물을 사를 장작을 가져다 아들 이사악에게 지우고, 자기는 손에 불과 칼을 들었다. 그렇게 둘은 함께 걸어갔다. (불가타 성경, 창세기, 22장6)
Dixit Abraham: "Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi". Pergebant ambo pariter;
아브라함이 “얘야, 번제물로 바칠 양은 하느님께서 손수 마련하실 거란다.” 하고 대답하였다. 둘은 계속 함께 걸어갔다. (불가타 성경, 창세기, 22장8)
Tulitque servus decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum; profectusque perrexit in Aram Naharaim ad urbem Nachor.
그 종은 주인의 낙타 떼에서 열 마리를 데리고, 또 주인의 온갖 선물을 가지고 나호르가 사는 성읍인 아람 나하라임으로 길을 떠났다. (불가타 성경, 창세기, 24장10)
sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo".
내 아버지의 집안, 내 친족에게 가서 내 아들의 아내가 될 여자를 데려와야 한다.’ (불가타 성경, 창세기, 24장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION