라틴어 문장 검색

canistrum quoque panum azymorum, qui permixti sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo ac oblationem et libamina singulorum.
또 누룩 없는 빵과 고운 곡식 가루에 기름을 섞어 만든 과자와 기름을 발라 누룩 없이 만든 부꾸미 한 광주리를 곡식 제물과 제주와 함께 바친다. (불가타 성경, 민수기, 6장15)
Horruerunt Persae audaciam eius, et Medi turbati sunt constantia ipsius.
페르시아인들이 유딧의 담력에 떨고 메디아인들이 유딧의 용기에 깜짝 놀랐다. (불가타 성경, 유딧기, 16장10)
Horruit a timore tuo caro mea a iudiciis enim tuis timui.
당신이 무서워 제 살이 떨리며 제가 당신의 법규를 경외합니다. (불가타 성경, 시편, 119장120)
Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
“나 다니엘은 정신이 산란해졌다. 머릿속에 떠오른 그 환시들이 나를 놀라게 하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 7장15)
profecto quia non pro utilitate aliqua, sed pro oblectatione eloquentiae illius intendebat, neglecto sacrae Scripturae studio, cujus quidem, ut ipsemet ait, incultus ei sermo horrebat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:5)
Fides autem Catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, etc., neque confundentes personas, etc. Tunc autem personas confunderemus, id est invicem permisceremus, si hanc esse illam poneremus, sicut econtrario substantiam Dei separaremus, si in eo diversas esse substantias teneremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:20)
Sicque factum est ut spiculorum terebratis aculeis circumfossus palpitans horreret, velut asper herecius aut spinis hirtus carduus, in passione similis Sebastiano egregio martyri.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:7)
Quin age, et horrentem commixtis igne tenebris Jam videas scenam;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 10:1)
quibus omnibus mihi dumtaxat dabatur intellegi te ad proferendum tuae mentis conceptum, et horrere multitudinem, et optare secretum. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:2)
Officiis excepta suis, ignara meatus, Scabra situ, confusa locis, permixta figuris, Fortuitis agitata modis, elementa iacerent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:11)
Vlterius progressa suos Prudencia gressus Dirigit ad superos, superans Iouis atria cursu, Saturnique domos tractu maiore iacentes Intrat et algores hyemis brumeque pruinas Horret et ignauum frigus miratur in estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:1)
Vertit in arma manus et spem deponit in armis, Sed cassis torpore iacet, scalore senescit, Atque situ scabre morsum rubiginis horret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:4)
Activi generis sexus, se turpiter horret [0431B] Sic in passivum degenerare genus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:10)
Cudit in incude, quae semina nulla monetat Horret et incudem malleus ipse suam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:18)
Floriger horrentem Zephyrus laxaverat annum, Exstinguens Boreae praelia pace sui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION