라틴어 문장 검색

prooemium, narratio, probatio, refutatio, peroratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 289:3)
narravit accusator neque ita ut, quae essent acta, tantum indicaret, sed adiecit invidiam, rem verbis exasperavit, accesserunt probationes, peroratio incendit et plenos irae reliquit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 164:2)
serum est enim advocare iis rebus in peroratione, quas securus narraveris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 204:2)
ceterum res eadem et post quaestionem perorationis vice fungitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 233:3)
peroratio sequebatur, quam cumulum quidam, conclusionem alii vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 19:1)
haec pars perorationis accusatori patronoque ex aequo communis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 26:2)
quaedam tamen, quae illic ostendere sat est, peroratione implenda sunt magis, si contra impotentem, invisum, perniciosum suscepta causa est, si iudicibus ipsis aut gloriae damnatio rei aut deformitati futura absolutio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 30:2)
concitare quoque invidiam, odium, iram, liberius peroratione contingit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 32:1)
Sed privatae quoque causae utrumque habent perorationis genus, et illud quod est ex probationum, et hoc quod ex lacrimis, si aut statu periclitari aut opinione litigator videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 54:2)
sunt, qui hos μερικου`σ ἐπιλόγουσ vocent, quo partitam perorationem significant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 73:1)
mihi non tam partes eius quam species videntur, siquidem et epilogi et perorationis nomina ipsa aperte satis ostendunt, hanc esse consummationem orationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 73:2)
An cum ille, qui plerisque perorationibus petitur, fletus erumpit, non palam dicta sententia est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 81:3)
qua in causa praeponendae prooemiis quaestiones, qua praeparatione praemuniendae, quid iudicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus, singulis an universis opponenda refutatio, reservandi perorationi an per totam actionem diffundendi adfectus, de iure prius an de aequitate dicendum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 276:1)
In omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione aut memoriam refici aut animos moveri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 13:1)
quam dignae Milonis in peroratione ipsa voces eo viro, qui pro re publica seditiosum civem totiens compescuisset quique insidias virtute superasset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION