라틴어 문장 검색

laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis quae prius in levi fuerant exstantia filo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:3)
nam neque laborum perfunctio neque perpessio dolorum per se ipsa allicit nec patientia nec assiduitas nec vigiliae nec ea ipsa, quae laudatur, industria, ne fortitudo quidem, sed ista sequimur, ut sine cura metuque vivamus animumque et corpus, quantum efficere possimus, molestia liberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 64:2)
consuetudo enim laborum perpessionem dolorum efficit faciliorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:12)
sic perpessio ceterorum facit, ut ea quae acciderint multo minora quam quanta sint existimata, videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:2)
Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras dicitur ultoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:2)
Paria itaque sunt et gaudium et fortis atque obstinata tormentorum perpessio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 12:8)
Alia sunt, quae quamvis nolit accidere, nihilominus laudat et conprobat, tamquam illam, quam paulo ante dicebam, malae valetudinis et dolorum gravissimorum perpessionem, in qua Epicurus fuit illo summo ac fortunatissimo die suo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 47:3)
Ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:3)
in morso aequales videant mea vulnera collo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 89)
ungue meam morso saepe querere fidem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 253)
quippe ad pluris exemplum quam perpessio malorum pertinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 524:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION