라틴어 문장 검색

Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum;
그러나 이 모든 일에 앞서, 사람들이 너희에게 손을 대어 박해할 것이다. 너희를 회당과 감옥에 넘기고, 내 이름 때문에 너희를 임금들과 총독들 앞으로 끌고 갈 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 21장12)
Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus eius, quia ignorans percussit proximum suum nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus.
피의 보복자가 뒤쫓아 와도 그 살인자를 그의 손에 넘겨주어서는 안 된다. 전에 그 이웃을 미워한 적 없이 생각 없이 쳐 죽였기 때문이다. (불가타 성경, 여호수아기, 20장5)
Et consuluit Saul Deum: " Num persequar Philisthim? Numquid trades eos in manu Israel? ". Et non respondit ei in die illa.
그래서 사울이 하느님께 여쭈어 보았다. “필리스티아인들을 쫓아 내려갈까요? 그들을 이스라엘 손에 넘기시겠습니까?” 그러나 그분께서는 그날 아무 응답도 하지 않으셨다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장37)
propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et, cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te.
주 하느님의 말이다. 그러므로 내가 살아 있는 한, 나는 정녕 너를 피투성이로 만들겠다. 피가 너를 뒤쫓을 것이다. 네가 피를 싫어하지 않았으니, 피가 너를 뒤쫓을 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 35장6)
Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
또 신자들을 죽일 작정으로 이 새로운 길을 박해하여, 남자 여자 할 것 없이 포박하고 감옥에 넣었습니다. (불가타 성경, 사도행전, 22장4)
Tradiditque illos Dominus in manu Israel; qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et Maserephoth in occidente campumque Maspha in oriente. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias;
주님께서 그들을 이스라엘의 손에 넘겨주셨으므로, 이스라엘 사람들은 그들을 쳐 죽이고 ‘큰 시돈’과 미스르폿 마임까지, 동쪽으로는 미츠파 골짜기까지 뒤쫓아 갔다. 그러면서 그들 가운데 생존자가 하나도 남지 않을 때까지 모두 쳐 죽였다. (불가타 성경, 여호수아기, 11장8)
Vos autem nolite stare, sed persequimini hostes et extremos quoque fugientium caedite; ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quia tradidit eos Dominus Deus vester in manus vestras ".
그리고 너희는 서 있지 말고 원수들의 뒤를 쫓아가 그 후군을 치고, 자기들의 성읍으로 들어가지 못하게 하여라. 주 너희 하느님께서 그들을 너희 손에 넘겨주셨다.” (불가타 성경, 여호수아기, 10장19)
Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem milia? Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos, et Dominus tradidit illos?".
그들의 바위께서 그들을 팔아 버리지 않으신다면 주님께서 그들을 넘겨주지 않으신다면 어찌 한 사람이 천 명을 쫓을 수 있으며 두 사람이 만 명을 도망치게 할 수 있으랴? (불가타 성경, 신명기, 32장30)
consilium inde habitum iamne tempus esset deducendi de Samnio exercitus aut utriusque aut certe alterius, optimum visum, quo magis fractae res Samnitium essent, eo pertinacius et infestius agere cetera et persequi ut perdomitum Samnium insequentibus consulibus tradi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 639:1)
'At enim vereor,' inquit Crassus 'ne haec aut difficiliora istis ad persequendum esse videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle vide- amur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 188:1)
protinus ad persequendos hostes mittit, et ipse paulo post tradita captivorum custodia tribunis militum sequitur, debellatum ratus, si in illo pavore quam plurimi caesi forent aut capti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 285:3)
« Credimus in » Iesum, cum Eum nostram in vitam personaliter recipimus atque Ei nos tradimus, Ei in amore adhaerentes Eumque in via persequentes (cfr Io 2,11; 6,47;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:14)
et quidem quibus adversus haec modis sit medendum, verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum persequuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 52:1)
siquidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 38:2)
pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem appositis, aut omnino negligitur aut levissime attingitur ab iis, qui velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persequuntur, ipsa, propter quam dicitur, victoria cedunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION