라틴어 문장 검색

Audite sermonem meum et explicationem meam percipite auribus vestris.
제발 내 말을 들어 보게나. 내 진술을 자네들 귀로 말일세. (불가타 성경, 욥기, 13장17)
Ergo, circumscriptae rei haec detur descriptio, inexplicabilis naturae haec exeat explicatio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:8)
manus, nullius complosionis arctationis reciprocae, sed largae expositionis explicatione productiles, largiendi affectabant officia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:9)
Qui nullo perspicaciter inquisito, sine innocentium sontiumque differentia, alios verberibus vel tormentis afflictos exsulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:2)
Hisque cognitis statuit imperator, dispicientibus consistorianis et militaribus universis, in negotium perspicaciter inquiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 12:1)
Et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri cum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 7:1)
Insigni genere Procopius in Cilicia natus et educatus, ea consideratione qua propinquitate Iulianum, postea principem, contingebat, a primo gradu eluxit, et ut vita moribusque castigatior, licet occultus erat et taciturnus, notarius diu perspicaciter militans, et tribunus, iamque summatibus proximus, post Constanti obitum in rerum conversion, velut imperatoris cognatus, altius anhelabat, adiunctus consortio comitum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 1:1)
Quis omnibus perspicaciter inquisitis, imperator cognitorum consultationi respondens, sub uno proloquio cunctos iubet occidi, et vix sine animorum horrore funestum spectaculum multitudine innumera contuente, et onerante questibus caelum (namque singulorum mala omnium esse communia credebantur), ducti universi flebiliter iugulantur praeter Simonidem, quem solum saevus ille sententiae lator, efferatus ob constantiam gravem, iusserat flammis exuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 38:1)
his enim paene uerbis cum tam graui et perspicaci iudice egisti:
(아풀레이우스, 변명 51:9)
Vir certe fuit pius et religiosus, et affectu et cultu, sed ut erga superstitionem, pro modo temporum suorum, satis perspicax, ita interdum politicis rationibus et consiliis nonnihil occoecatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:4)
atque interea tamen certos certitudinis gradus ad usum et levamen constituit, donec mens in causarum explicatione consistat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:10)
Neque definitiones aut explicationes, quibus homines docti se munire et vindicare in nonnullis consueverunt, rem ullo modo restituunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:5)
causarum vero explicatio tollit miraculum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:18)
in doctrinis tamen, illa ipsa lex, ejusque inquisitio et inventio atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum, quam ad operandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:11)
Itaque huc spectant ea, quae ille perspicaci industria conquisivit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION