라틴어 문장 검색

Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris.
셋째 날 아침, 우렛소리와 함께 번개가 치고 짙은 구름이 산을 덮은 가운데 뿔 나팔 소리가 크게 울려 퍼지자, 진영에 있던 백성이 모두 떨었다. (불가타 성경, 탈출기, 19장16)
Quis tamen ille novus perstringit lumina fulgor?
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 9:2)
Ex quibus quaedam mentis suavitas innascens, osculantium movet et perstringit affectum.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:61)
Fortune loca predicto signata paratu Nobilitas festiua petit matremque salutat Adueniens causamque uie perstringit eidem Sub breuibus uerbis et matri supplicat, orans Vt si quid presigne gerat dignumque fauore, Quod deceat uirtutis opus, quod competat illi Nature facto, non illud deneget illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:1)
Unde ex ipsius sententia et visione, hi qui secum in montis cacumine constiterant fugientes, signis et [0398C] cornibus perstrepunt, ut peregrini, quacunque dispersi essent per montes et silvas ac loca deserta, audito signo Petri suorumque, in unum revertentes coadunarentur, et iter quod coeperant iterarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:12)
Qui illico jussit cornua perstrepere, populum universum armari, et ante ipsam urbem Constantinopolim redire, tentoriaque relocare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 24:4)
Post haec ignis, a magistro operis immissus, magno spiramine suscitatur, quousque perstrepens et discurrens flamma insuperabilis magis ac magis invaluit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:8)
Hac audita miseria et Turcorum audacia, dux per universa agmina jussit cornua perstrepere, socios commonere universos et arma capere, signa erigere, [0436A] sociis sine ulla dilatione aut requie subvenire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:1)
His locatis, certatim indulgent operi ciborum, cornibus mille et mille perstrepentes, praedis et pabulis equorum undique insistentes, quorum fragor et strepitus usque ad terminum milliaris ferme posse audiri referebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 74:3)
nec mora, alta vociferatione perstrepens, socios qui in vicina turri commorabantur sollicitat, Turcos urbem invasisse asserit, et sic commotionem magnam in populo suscitavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:5)
Sansadonias nuntia mittere negat sed pannum latissimum nigerrimi et horrendi coloris, [0508B] in summitate hastarum praefixum, in culmine suae arcis erigere pollicetur, deinde horrisona buccina vehementer perstrepere et ita gentiles certos reddere de apparatu belli Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:8)
Verum ex consilio majorum instrumenta trium mangenarum ordinata eriguntur, quarum priori assultu et impetu Christiani Sarracenos cives a muris et moenibus arcentes absterrerent et muralia repentino jactu, silicis quoque tactu, perstringere [0542D] valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:3)
tubae et cornua incessanter perstrepunt, rex et sui ad castra adversariorum contendere parant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:10)
Non umbra legis perstringat oculos:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:15)
qui solum quidem vestigiis pedum perstringant, toto autem se librent corpore, et inani suspendant examine:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION