라틴어 문장 검색

"Cumque nulli nostrum spontale parricidium suadens persuadere posset, manu reliqua sumptum gladium suum diuque deosculatum, per medium pectus ictu fortissimo transadigit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:19)
Et si ex contentione procliviora erunt nostra, non solum effici posse quae suademus erit persuadendum, sed curandum etiam ut illa facilia proclivia iucunda videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 1:4)
Se quoque iamdudum pro sua parte quendam convenisse hominem et statu procerum et aetate iuvenem et corpore vastum et manu strenuum, eique suasisse ac denique persuasisse, ut manus hebetatas diutina pigritia tandem referret ad frugem meliorem bonoque secundae dum posset frueretur valetudinis, nec manum validam erogandae stipi porrigeret, sed hauriendo potius exerceret auro Talibus dictis universi omnes assensere, et illum qui iam comprobatus videretur adscisci et alios ad supplendum numerum vestigari statuunt.
(아풀레이우스, 변신, 7권 4:5)
"Tum uxorem eius tacite suasi ac denique persuasi secederet paululum atque ultra limen tabernae ad quampiam tantisper familiarem sibi mulierem migraret,quoad spatio fervens mariti sedaretur animus qui tanto calore tantaque rabie perculsus non erat dubius aliquid etiam de se suaque coniuge tristius profecto cogitare."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:8)
tu autem quod ipse tibi suaseris idem mihi persuasum putato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 38 4:2)
quamvis inveniatur huius modi figura, ut Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri suasi, et Ennius quis te persuasit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 103)
ad extremum nemo saeculo meo quae voluit affirmare sic valuit, si- quidem dum sese adversus eum, quem contra loquitur, exertat, morum ac studiorum linguae utriusque symbolam iure sibi vindicat, sentit ut Pythagoras dividit ut Socrates, explicat ut Platon implicat ut Aristoteles, ut Aeschines blanditur ut Demosthenes irascitur, vernat ut Hortensius aestuat ut Cathegus, incitat ut Curio moratur ut Fabius, simulat ut Crassus dissimulat ut Caesar, suadet ut Cato dissuadet ut Appius persuadet ut Tullius.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 6:1)
Suadeo adhuc mihi ista, quae laudo, nondum persuadeo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 30:3)
cum Philippus liberos eorum quos in vinculis habebat nobilium hominum conquiri ad mortem iussisset, Theoxena, verita pro liberis suis admodum pueris regis libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo in quo venenum erat, suasit his ut imminens ludibrium morte effugerent, et cum persuasisset et ipsa se interemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha1)
suasi uxori meae, cuius, ut isti aiunt, iam uniuersas opes transuoraram, suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam suam reposcentibus, de qua supra dixeram, ut eam pecuniam sine mora redderet in praedis uili aestimatis et quanto ipsi uolebant, praeterea ex re familiari sua fructuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam magnamque uim tritici et ordei et uini et oliui ceterorumque fructuum, seruos quoque haud minus CCCC, pecora amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, ut eos et ex ea parte quam tribuisset securos haberet et ad cetera hereditatis bona spe inuitaret.
(아풀레이우스, 변명 91:5)
suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장14)
Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: "Eamus et serviamus diis alienis", quos ignorasti tu et patres tui,
너희의 동복형제나 너희의 아들이나 딸이나 너희 품의 아내나 너희 목숨과도 같은 친구가 은근히 너희를 꾀면서, 너희도 너희 조상들도 알지 못하던 '다른 신들을 섬기러 가자.' 하는 경우가 있을 것이다. (불가타 성경, 신명기, 13장7)
Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: " Quid habes? ", inquit.
오트니엘에게 간 악사는 그를 부추겨 자기 아버지에게 밭을 요구하게 하였다. 악사가 나귀에서 내리자 칼렙이 “무슨 일이냐?” 하고 물었다. (불가타 성경, 여호수아기, 15장18)
Cumque adesset dies quartus, dixerunt ad uxorem Samson: " Blandire viro tuo et suade ei, ut indicet tibi quid significet problema. Quod si facere nolueris, incendemus et te et domum patris tui. An idcirco nos vocastis ad nuptias, ut spoliaretis? ".
나흘째 되는 날, 그들은 삼손의 아내에게 말하였다. “네 신랑을 구슬러 우리에게 수수께끼를 풀이해 주라고 하여라. 그러지 않으면 너와 네 아버지 집안을 불태워 버릴 테다. 우리를 가난뱅이로 만들려고 초대한 것이냐, 뭐냐?” (불가타 성경, 판관기, 14장15)
Videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere.
룻이 자기와 함께 가기로 굳게 결심하였음을 보고, 나오미는 그를 설득하는 것을 그만두었다. (불가타 성경, 룻기, 1장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION