라틴어 문장 검색

Sapiens igitur mulier talem sibi comparare perquirat amandum qui morum sit probitate laudandus, non autem qui mulierum se more perungit vel corporis se cultu perlustrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 3:1)
Tunc Noys unguenti specie, que funditus omnem Aeris insultum sistat morbique procellam, Frigus auaricie, fedeque libidinis estum, Inuidieque sedet stimulum, contemperet iram, Perfundens animam celesti rore perungit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 16:2)
Dum uulpes aquilam pro rapta prole perungit Melle precum, predam reddere nescit auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:1)
"Tunc etiam istud meis cogitationibus occurrit, cum semel avem talem perunctus induero, domus omnes procul me vitare debere:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:5)
In fine sermonis huius statim sese dem vestiunt, nudatique et flammae largissimae vapore recreati calidaque perfusi et oleo peruncti mensas dapibus largiter instructas accumbunt.
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:6)
Tunc ipsa cuncto prorsus spoliata tegmine, taenia quoque qua decoras devinxerat papillas, lumen propter assistens de stagneo vasculo multo sese perungit oleo balsameo, meque indidem largissime perfricat, sed multo tanto impensius curans etiam nares perfundit meas.
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:1)
Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda alvus vel aqua vel tisanae cremore, tum denique is levibus cibis nutriendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장8)
Alendus maturius est, id est a tertio die, et ante cibum idem perungendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장22)
Si siccus manet stomachus, protinus vel tisanae vel halicae vel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장25)
si cibum non accipit, perunctum perfundere aqua frigida ante conveniet, et tunc dare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장20)
Ultimum auxilium est in alvum tisanae vel halicae cremorem ex inferioribus indere, siquidem id quoque vires tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장25)
Post remissionem itaque perunctum multo oleo corpus tribus aut quattuor amphoris totum per caput perfundendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장17)
in vicem eius cremor tisanae sumendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장31)
Ducitur aut percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장17)
cibos potionesque eas, quae adstringunt alvum . . . Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel tisanae cremorem vel lac vel adipem liquatam vel medullam cervinam vel oleum vel cum rosa butyrum vel cum eadem album crudum ex ovis vel aquam, in qua lini semen decoctum sit, vel si somnus non accedit, vitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION