라틴어 문장 검색

His itaque disputationibus perversis et impiis non solum contradicitur orationibus nostris, quibus a domino petimus quicquid sanctos petisse legimus et tenemus, verum etiam benedictionibus nostris resistitur, quando super populum dicimus optantes eis et poscentes a domino, ut eos abundare faciat in caritate invicem et in omnes et det eis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per spiritum eius et impleat eos omni gaudio et pace in credendo et abundent in spe et potentia spiritus sancti.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 4:1)
Non pervertes iudicium pauperis in lite eius.
너희는 재판할 때 가난한 이의 권리를 왜곡해서는 안 된다. (불가타 성경, 탈출기, 23장6)
Cui angelus Domini: " Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua mihique contraria.
주님의 천사가 그에게 말하였다. “너는 어찌하여 너의 나귀를 이렇게 세 번씩이나 때렸느냐? 네가 내 앞에서 나쁜 길을 걷기에, 내가 막으려고 나왔다. (불가타 성경, 민수기, 22장32)
quo die audierit vir eius et non contradixerit, voti rea erit reddetque, quodcumque promiserat.
남편이 그것을 듣고 들은 그날로 아내에게 아무 말도 하지 않으면, 그의 서원은 그대로 성립되고, 그가 스스로 한 서약도 그대로 성립된다. (불가타 성경, 민수기, 30장8)
Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius erit ei Dominus.
그러나 남편이 그것을 들은 그날로 반대하면, 아내가 매여 있는 서원과 아내가 생각 없이 입을 놀려 스스로 서약한 바를 남편이 취소시키는 것이 된다. 그러면 주님께서도 그 여자를 용서해 주신다. (불가타 성경, 민수기, 30장9)
si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni, reddet, quodcumque promiserat.
남편이 그것을 듣고 아내에게 아무 말도 하지 않고 반대하지 않으면, 그의 모든 서원은 그대로 성립되고, 스스로 한 모든 서약도 그대로 성립된다. (불가타 성경, 민수기, 30장12)
Sin autem contradixerit, postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem eius ".
그러나 그것을 듣고서 얼마 뒤에야 취소시키면, 그는 아내의 죄를 짊어지게 된다.” (불가타 성경, 민수기, 30장16)
Non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum.
“너희는 이방인과 고아의 권리를 왜곡해서는 안 되고, 과부의 옷을 담보로 잡아서도 안 된다. (불가타 성경, 신명기, 24장17)
"Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae". Et dicet omnis populus: "Amen".
‘이방인과 고아와 과부의 권리를 왜곡하는 자는 저주를 받는다.’ 하면, 온 백성은 ‘아멘.’ 하고 말해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 27장19)
Peccaverunt ei non filii eius in sordibus suis, generatio prava atque perversa.
그분께 못된 짓을 하여 그 허물로 이제는 그분의 자녀가 아닌 그들, 비뚤어지고 뒤틀린 세대일 따름이다. (불가타 성경, 신명기, 32장5)
Et ait: "Abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum; generatio enim perversa est, et infideles filii.
그리고 주님께서 말씀하셨다. “나는 그들에게서 나의 얼굴을 감추고 그들의 끝이 어떻게 되는지 지켜보리라. 그들은 타락한 세대 진실이라고는 전혀 없는 자식들이다. (불가타 성경, 신명기, 32장20)
Quicumque contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur; tu tantum confortare et viriliter age ".
나리의 분부를 거역하고, 나리께서 무엇을 명령하시든 그 말씀에 순종하지 않는 자는 누구든지 사형을 받을 것입니다. 오직 힘과 용기를 내십시오.” (불가타 성경, 여호수아기, 1장18)
Et non ambulaverunt filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium.
그런데 사무엘의 아들들은 그의 길을 따라 걷지 않고, 잇속에만 치우쳐 뇌물을 받고는 판결을 그르치게 내렸다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 8장3)
Vivit Dominus, salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractatione morietur ". Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.
이스라엘을 구원하시는 주님께서 살아 계시는 한, 그 죄가 내 자식 요나탄에게 있다 하여도 그는 마땅히 죽어야 할 것이다.” 그러나 군사들 가운데 어느 누구도 그에게 대답하지 않았다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장39)
Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei: " Fili mulieris perversae, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem nuditatis matris tuae?
사울이 요나탄에게 화를 내면서 말하였다. “이 더럽고 몹쓸 계집의 자식 놈아! 네가 이사이의 아들과 단짝이 된 것을 내가 모를 줄 아느냐? 그것이 바로 너의 망신이고 벌거벗은 네 어미의 망신이다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 20장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION