라틴어 문장 검색

item, quod forte dubitanter et ab eo quod est sileo, silenta loca dixit et pulverulenta et pestilenta et quod carendum tui est pro te quodque magno impete pro impetu;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 8:1)
avus Pharsalica acie pro optumatibus ceciderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장5)
"Pestilente flagellato stultus sapientior erit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:17)
Dixi ego idem in senatu caedem te optumatium contulisse in ante diem V Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 7:4)
p. 342M Statu esse optimo constitutam rem publicam, quae ex tribus generibus illis, regali et optumati et populari, confusa modice nec puniendo inritet animum inmanem ac ferum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 64:1)
cum enim optumates appellantur, nihil potest videri praestabilius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 70:7)
in Hyrcania plebs publicos alit canes, optumates domesticos:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 107:5)
adiuvabant eum optumatium studia, per quae in domum quoque puellae certamen partium penetravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 99:1)
adversus quos infestior coorta optumatium acies sequitur accensum iniuria iuvenem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 102:1)
pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex urbe profecta colle quodam capto in agros optumatium cum ferro ignique excursiones facit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 102:3)
optumates Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 105:2)
denique ne, si commune concilium gentis esset, improbus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri moderatione datam ad licentiam pestilentam traheret, in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 196:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION