라틴어 문장 검색

item, quod forte dubitanter et ab eo quod est sileo, silenta loca dixit et pulverulenta et pestilenta et quod carendum tui est pro te quodque magno impete pro impetu;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 8:1)
"Pestilente flagellato stultus sapientior erit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:17)
nullo iam pacto veri simile esse putandumst, undique cum vorsum spatium vacet infinitum seminaque innumero numero summaque profunda multimodis volitent aeterno percita motu, hunc unum terrarum orbem caelumque creatum, nil agere illa foris tot corpora materiai;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:3)
denique ne, si commune concilium gentis esset, improbus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri moderatione datam ad licentiam pestilentam traheret, in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 196:1)
ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere, metuens pueris, mihi formidans;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 199)
Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram, non istuc quo tu insimulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 47)
Vtroque vorsum rectumst ingenium meum, ad te atque ad illum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 35)
egomet postquam id illas audivi loqui, coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere, quasi retruderet hominum me vis invitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2114)

SEARCH

MENU NAVIGATION