라틴어 문장 검색

In petitionibus gratiae prima petitionis oblatio nullius debet esse momenti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:9)
Praeterea propter vestram petitionem mea non debet suum liberalitas amittere meritum [liberalitas], fieret quod quidem si illud, quod quaeritis, vestra vobis faciat postulatio debitum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:12)
Dehinc post aliquot dies consilio habito, placuerunt universa quae Donimanus a Boemundo audierat et suis retulerat, et idcirco illius petitionem et consilium non ultra debere refutari, sed fieri omnibus bonum et utile visum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:7)
Res enim pluries quam semel a quocunque petita carissimae videtur emptionis iure deberi, et ideo meae potius quam suae debetis petitioni favere, quia quod peto unica sibi, mihi vero duplici ratione debetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 32:11)
ut vero rationem defensionis suae reddidit, cum se studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere accusationi contra caput diceret!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 70:4)
Et tam iuxta uestram petitionem, quam filiorum nostrorum regum uobis per praesentem nostram praeceptionem, uice beati Petri apostolorum principis, auctoritatem tribuimus, ut quando unum ex uobis diuina ad se iusserit gratia euocari, is, qui superstes fuerit, alterum in loco defuncti debeat episcopum ordinare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII. 1:1)
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: "Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi".
아비멜렉은 아브라함을 불러 그에게 말하였다. “그대는 어째서 이런 짓을 하였소? 내가 그대에게 무슨 죄를 지었기에, 그대는 나와 내 왕국에 이렇게 큰 죄를 끌어들였소? 그대는 해서는 안 될 일을 나에게 저질렀소.” (불가타 성경, 창세기, 20장9)
Respondit servus: "Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, num reducere debeo filium tuum ad terram, a quo tu egressus es?".
그 종이 아브라함에게 물었다. “그 여자가 저를 따라 이 땅으로 오려고 하지 않을지도 모릅니다. 제가 아드님을 나리께서 떠나오신 그 땅으로 데려가야 합니까?” (불가타 성경, 창세기, 24장5)
Responderunt: " Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? ".
그러나 그들은 “우리 누이가 창녀처럼 다루어져도 좋다는 말씀입니까?” 하고 말하였다. (불가타 성경, 창세기, 34장31)
Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis.
너는 그에게 일러, 그가 해야 할 말을 그 입에 담아 주어라. 네가 말할 때나 그가 말할 때, 내가 너희를 도와주겠다. 너희가 무엇을 해야 할지 내가 가르쳐 주겠다. (불가타 성경, 탈출기, 4장15)
tamen et greges nostri pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula, quoniam ex ipsis sumemus, quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri; praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus ".
그리고 저희의 집짐승들도 저희와 함께 가야 합니다. 한 마리도 남아서는 안 됩니다. 그 가운데에서 주 저희 하느님께 바칠 것을 골라야 하는데, 저희가 그곳에 다다를 때까지는 주님께 무엇을 바쳐야 할지 알지 못하기 때문입니다.” (불가타 성경, 탈출기, 10장26)
Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis.
그날 밤, 주님께서 그들을 이집트에서 이끌어 내시려고 밤을 새우셨으므로, 이스라엘의 모든 자손도 대대로 주님을 위하여 이 밤을 새우게 되었다. (불가타 성경, 탈출기, 12장42)
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat.
만일 그가 일부러 하지 않고, 하느님이 그의 손에 걸리게 한 것이라면, 그가 피신할 수 있는 곳을 너희에게 지정해 주겠다. (불가타 성경, 탈출기, 21장13)
Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes,
너희가 그들에게서 받을 예물은 이런 것들이다. 금, 은, 청동, (불가타 성경, 탈출기, 25장3)
" Haec est oblatio Aaron et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis ipsius: decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere;
"아론과 그의 아들들이 기름부음 받는 날, 주님에게 바쳐야 하는 예물은 이러하다. 고운 곡식 가루 십분의 일 에파를 정례 곡식 제물로 바치는데, 반은 아침에, 반은 저녁에 바친다. (불가타 성경, 레위기, 6장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION