라틴어 문장 검색

et, sicut parturientis, cor phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum.
그것들이 지극히 높으신 분께서 보내신 것이 아니라면 거기에 마음을 주지 마라. (불가타 성경, 집회서, 34장6)
Non quod non debeamus amicis dulciter obsequi, et plerumque blandiri;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:9)
et multos laudabiliter et dulciter amplectimur, quos non sine gravi nostro peccato et illorum summo periculo, curis et negotiis implicaremus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:36)
Phantasia enim coloris aurum consequentis, paralogismum visui concludebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:6)
In quo, prout curialis scripturae phantasia imaginando docebat, adolescentis cujusdam urceolus, fluentem excipiebat torrentem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:44)
Cum per haec verba, mihi natura suam faciem develaret, suaque admonitione quasi clave praeambula, cognitionis suae mihi januam reseraret, a meae mentis confinio stuporis evaporat nubecula, et per hanc admonitionem velut quodam potionis remedio, omnes phantasiae reliquias quasi nauseans, stomachus mentis evomuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:1)
tanta enim unio conformitatis, imo, unitas unitionis fideli pace nostras mentes conciliat, ut non solum illa unio simulatoria, unitatis vestiatur imagine, verum etiam unitionis phantasia deposita, ad identitatis aspiret essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:8)
Secunda vero allocutione debemus loqui dulciter et dulcia verba proferre.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 9:1)
ac me pressim deosculato et corollis revincto ac flore persperso arripit poculum ac desuper aqua calida iniecta porrigit bibam, idque modico prius quam totum exsorberem clementer invadit ac relictum pullulatim labellis minuens meque respiciens sorbillat dulciter.
(아풀레이우스, 변신, 2권 16:2)
Iam tibiae multiforabiles cantus Lydios dulciter consonant:
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:6)
et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas haesitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes et undequaque volantes phantasias, sustinuimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:2)
sed potius, ut ab intellectu puro, a phantasiis et vanitate repurgato et divinis oraculis nihilominus subdito et prorsus dedititio, fidei dentur quae fidei sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:3)
Neque enim hoc siverit Deus, ut phantasiae nostrae somnium pro exemplari mundi edamus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 40:2)
quia ex paucis collectae, iisque maxime quae familiariter occurrunt, intellectum statim perstringunt, et phantasiam implent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 58:2)
a quibus phantasia impleri et inflari consuevit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION