라틴어 문장 검색

Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli;
필리피 신자 여러분, 복음 선포를 시작할 무렵 내가 마케도니아를 떠날 때, 여러분 외에는 나와 주고받는 관계에 있는 교회가 하나도 없었음을 여러분도 알고 있습니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 4장15)
Ibidem matrona quaedam, Florina nomine, filia ducis Burgundiae, Philippensium principi copulata, nunc vero miserabiliter viduata, in eodem comitatu Danorum erat sperans post triumphum fidelium tam magno tantoque sociari marito.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:8)
E quibus resistentes aliquos nostri milites trucidabant, ipsi quoque lintribus et cymbis per varia discurrentes, captivos alios subinde perducebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 9:1)
"Nec mora, cum ad flumen mortuum venies, cui praefectus Charon protenus expetens portorium, sic ad ripam ulteriorem sutili cymba deducit commeantes."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:140)
Et Iunia sexagesimo quarto post Philippensem aciem anno supremum diem explevit, Catone avunculo genita, C. Cassii uxor, M. Bruti soror.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 76장1)
num enim armatis Cassio et Bruto ac Philippensis campos optinentibus belli civilis causa populum per contiones incendo?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장4)
quin etiam post proelium Philippense interitumque C. Cassii et M. Bruti L. Iulium Mocillam praetorium et filium eius Aulumque Torquatum ceterosque pari fortuna perculsos instituit tueri atque ex Epiro iis omnia Samothraciam supportari iussit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 11장 2:1)
Inita cum Antonio et Lepido societate Philippense quoque bellum, quamquam inualidus atque aeger, duplici proelio transegit, quorum priore castris exutus uix ad Antoni cornu fuga euaserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 1:1)
bis ouans ingressus est urbem, post Philippense et rursus post Siculum bellum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 22장 1:2)
aedem Martis bello Philippensi pro ultione paterna suscepto uouerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 2:1)
Philippensi acie quamuis statuisset non egredi tabernaculo propter ualitudinem, egressus est tamen amici somnio monitus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 1:2)
per bellum Philippense.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 5장 1:6)
Cymbia autem haec, ut ipsius nominis figura indicat, diminutive a cymba dicta:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 9:1)
Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:2)
sic, cum tenet omnis Nilus, Conseritur bibula Memphitis cymba papyro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION