라틴어 문장 검색

Diluta quoque atque alba vitiosa est, sed in phreneticis maxime.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장26)
Sputum etiam biliosum et purulentum, sive separatim ista sive mixta proveniunt, interitus periculum ostendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장32)
nonnumquam sanguis aut cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장37)
Ex vesica dolenti si purulenta urina processit, inque ea leve et album subsedit, metum detrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장2)
In pulmonis morbo si sputo ipso levatur dolor, quamvis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장3)
Si quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque eiusdem factum pro rufo purulentum est, periculi minus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장11)
At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장81)
Longa vero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus convenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장11)
siquidem ex phreneticis alii tristes sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장13)
19 His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamvis saepe ad eum phrenetici transeunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장1)
20 Alter quoque morbus est aliter phrenetico contrarius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장1)
sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장340)
Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장299)
eadem autem haec et auribus et naribus purulentis adcommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장15)
quae necesse est aut pura siccave sint aut umida et purulenta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION