라틴어 문장 검색

dicentque ad eos: "Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comissationibus vacat et luxuriae atque conviviis potatorum".
그들에게 ‘이 우리 아들은 고집이 셀뿐더러 반항만 하며 우리 말을 듣지 않는 데다가 방탕아이고 술꾼입니다.’ 하고 말해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 21장20)
Noli esse in conviviis potatorum nec in comissationibus carnis,
술을 폭음하는 자들과 고기를 폭식하는 자들과 어울리지 마라. (불가타 성경, 잠언, 23장20)
Ne fueris ganeo et potator, cum nihil tibi est in sacculo: eris enim invidus vitae tuae.
네 지갑 속에 아무것도 없으면서 꾼 돈으로 잔치를 벌이다 거지가 되지 마라. 그것은 사실 자신의 생명을 거스르는 행동이다. (불가타 성경, 집회서, 18장33)
venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: "Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!". Et iustificata est sapientia ab operibus suis ".
그런데 사람의 아들이 와서 먹고 마시자, ‘보라, 저자는 먹보요 술꾼이며 세리와 죄인들의 친구다.’ 하고 말한다. 그러나 지혜가 옳다는 것은 그 지혜가 이룬 일로 드러났다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 11장19)
Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;
사실 그리스도 예수님 안에서 경건하게 살려는 이들은 모두 박해를 받을 것입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 3장12)
erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo,
이 은총이 우리를 교육하여, 불경함과 속된 욕망을 버리고 현세에서 신중하고 의롭고 경건하게 살도록 해 줍니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 2장12)
si quoquomodo commissam sibi a Domino non scandalizaret mulierem, praesertim cum haec pie magis quam malitiose fieri videretur, a quo etiam amplius amari Deum quam a muliere, quis non consentiat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:24)
Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest invenire omnino quid sit, pie tamen caveat quantum potest, aliud de eo sentire quod non sit. Est tamen sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur essentia, quam Graeci oujsivan vocant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:5)
Nos hominem bonum dicimus, qui secundum modum nostrae mortalitatis, sobrie et iuste et pie vivens in hoc saeculo, nihil a quolibet inhonestum petere, nec rogatus velit praestare.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:3)
Bacchilatria haec suum amasium rationis privans igniculo, eumdem tenebris brutae sensualitatis exponit, suum etiam, more meretricio, in tantum debriat amatorem, ut idem Bacchum nimis emphatice affectare cogatur, in tantum ut potator [0462B] Baccho nimiae delectationis vinculo alligatus, eidem divinae majestatis cultum exhibere credatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:1)
Princeps autem de Hasart ex more solito aves domesticas pie suscipiens, chartas intitulatas a caudis earum solvit, secreta ducis Godefridi perlegit, diem adventus sui ad auxilium, et in quantis millibus Christiani exercitus subveniret, pernoscit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:12)
Ne sit vorax, potator, luxuriosus, violentus, mendax, avarus et de mala conversatione.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 63:3)
VII. Exemplum de clerico domum potatorum intrante.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 83:1)
Venerunt ergo in locum ubi potatores convenerant.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 84:2)
Ibique eis qui se spreverant delicta pie indulsit atque in societatem recepit et, ut de reliquo sibi fideles forent, admonuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION