라틴어 문장 검색

Cur clam fugisti et decepisti me, non indicans mihi, ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis?
어째서 나를 속이고 몰래 달아났는가? 왜 나에게 알리지 않았나? 그랬다면 내가 손북과 비파로 노래 부르며 기쁘게 자네를 떠나보내지 않았겠나? (불가타 성경, 창세기, 31장27)
Venerunt quoque anno secundo et dixerunt ei: " Non celamus dominum nostrum quod, deficiente pecunia, pecora transierunt ad dominum nostrum; nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
그해가 다 지나 이듬해가 되자, 그들이 다시 요셉에게 와서 말하였다. “저희가 나리께 무엇을 숨길 수 있겠습니까? 돈은 떨어졌고 가축 떼도 이제 다 나리 것입니다. 이제 나리께 갖다 드릴 것이라고는 저희 몸과 농토밖에 남지 않았습니다. (불가타 성경, 창세기, 47장18)
"Maledictus, qui clam percusserit proximum suum". Et dicet omnis populus: "Amen".
‘이웃을 은밀한 곳에서 쳐 죽이는 자는 저주를 받는다.’ 하면, 온 백성은 ‘아멘.’ 하고 말해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 27장24)
et illuviei secundarum, quae egrediuntur de medio feminum eius, et liberis, qui eadem hora nati sunt; comedet enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et angustia, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.
제 두 다리 사이에서 나온 어린것들과 자기가 낳은 자식들에게도 그렇게 하며, 그들을 잡아먹으려 할 것이다. 원수가 너희의 성마다 너희를 조여 오는 곤경과 고난으로 아무것도 남지 않을 것이기 때문이다. (불가타 성경, 신명기, 28장57)
et misit clam ad Abimelech nuntios dicens: " Ecce Gaal filius Ebed venit in Sichimam cum fratribus suis et excitant adversum te civitatem.
아루마에 있는 아비멜렉에게 전령들을 보내어 말하였다. “에벳의 아들 가알이라는 자가 자기 형제들과 함께 스켐으로 왔습니다. 그런데 그자들이 임금님을 거슬러 이 성읍을 선동하고 있습니다. (불가타 성경, 판관기, 9장31)
Et indicavit Ionathan David dicens: " Quaerit Saul pater meus occidere te; quapropter observa te, quaeso, mane; et manebis clam et absconderis.
이를 다윗에게 알려 주었다. “나의 아버지 사울께서 자네를 죽이려고 하시니, 내일 아침에 조심하게. 피신처에 머무르면서 몸을 숨겨야 하네. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 19장2)
Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: " Applica ephod ".
다윗은 사울이 자기를 해치려고 준비하는 것을 알아차리고, 에브야타르 사제에게 에폿을 가져오게 하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 23장9)
Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram.
아탈야가 나라를 다스리는 여섯 해 동안, 요아스는 유모와 함께 주님의 집에서 숨어 지냈다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 11장3)
Iuravit ergo rex Sedecias Ieremiae clam dicens: " Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, non occidam te et non tradam te in manu virorum istorum, qui quaerunt animam tuam ".
그러자 치드키야 임금은 예레미야에게 은밀히 이런 맹세를 하였다. “우리에게 목숨을 주신 주님께서 살아 계시는 한, 내가 그대를 죽이지도 않고 그대의 목숨을 노리는 자들 손에 넘기지도 않을 것이오.” (불가타 성경, 예레미야서, 38장16)
Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius; et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia.
“그의 뒤를 이어 멸시받아 마땅한 자가 일어나는데, 임금으로 인정받지 못하면서도, 불시에 나서서 모략으로 왕권을 잡을 것이다. (불가타 성경, 다니엘서, 11장21)
Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis;
그때에 헤로데는 박사들을 몰래 불러 별이 나타난 시간을 정확히 알아내고서는, (불가타 성경, 마태오 복음서, 2장7)
Cum haec concordia et foedus inter imperatorem [0421C] et Boemundum fieret, Tankradus, sororis filius Boemundi, brachium maris cum universo comitatu et apparatu tam suo quam Boemundi transfretavit, clam imperatore, duce ac Boemundo, ne et ipse subditus illi fieret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:1)
Nocte vero quadam ab hac colluctatione, et plurima stragis conamine, circa urbem populo vexato et interdum in castris relato, deprehensum est, Turcos [0429C] navigio per lacum ab urbe saepius exire, viros coadjutores arma et omnia necessaria clam inferre, mercatores usquequaque illuc convenire, et a Turcis omnia venalia in eodem lacu reperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 64:1)
Illis ergo ita refocillatis, et noctis in silentio prae itineris lassitudine gravi sopore occupatis, Turci, qui erant in praesidiis turrium sub fidei tutamine, prorsus desperati, nec Baldewino suisque conchristianis perfecte se credentes, occulto habito inter se consilio, trecenti, thesauris omnibus suis secum et caeteris rebus avectis, per vada cujusdam fluminis, eis non incognita, quod media urbe praefluebat, Baldewino et universis suis [0444D] somno deditis clam egressi sunt, ducentis solummodo ex sua humili clientela et familia in praesidiis relictis, ne fugae eorum suspicio aliqua apud Christianos oriretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 24:3)
Quod Armenii cives, viri Christianae professionis, videntes, consilio clam cum ipso principe Baldwino habito, Turcis expulsis, qui arci praeerant, in manus ejus tradiderunt, volentes magis sub Christiano duce servire quam sub gentili ditione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION