라틴어 문장 검색

Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni placidaque tribuuntur, quae cum daret mihi superior, non exultavit supra me, sed quam potuit benignissimus fuit descenditque in aequum et detraxit muneri suo pompam, sic observavit idoneum tempus, ut in occasione potius emam in necessitate succurreret.
(세네카, 행복론, Liber II 52:2)
leniter atque placide fides, non vi et impetu, concuti debere
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Librorum de Re Publica incertorum Fragmenta 8:5)
est etiam quiete et pure atque eleganter actae aetatis placida ac lenis senectus, qualem accepimus Platonis, qui uno et octogesimo anno scribens est mortuus, qualem Isocratis, qui eum librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto nonagesimo anno scripsisse dicit vixitque quinquennium postea;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 18:4)
fecit multis intellectum sui et non aliter quam in tenebris lumen effulsit advertitque in .se omnium animos, cum esset placidus et lenis, humanis divinisque rebus pariter aequus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 13:2)
placidus fessum lenisque fove, preme de victum torpore gravi;
(세네카, Hercules Furens 16:5)
Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis mulcebat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:1)
nihil in illa placidum, nihil lene est, omnia excitata et fluctuantia.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 8:3)
placidumque fluctu murmurat leni mare,
(세네카, Troades 212:1)
Inter quos omnes ab adulescentia virtutum pulchritudine commendabilis, noster Hypatius praeminebat, vir quieti placidique consilii, honestatem lenium morum velut ad perpendiculum librans, qui et maiorum claritudini gloriae fuit, et ipse posteritatem mirandis actibus praefecturae geminae decoravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 16:1)
nam et optimi casei bonam partem avide devoraverat, et haud ita longe radices platani lenis fluvius in speciem placidae paludis ignavus ibat argento vel vitro aemulus in colorem.
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:6)
non enim semper fortis oratio quaeritur, sed saepe placida, summissa, lenis, quae maxime commendat reos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 183:2)
" Ut nemo se iudicet tutum ab illa, cum lenes quoque natura et placidos in saevitiam ac violentiam evocet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 28:2)
Di, quibus audaces amor est servare carinas saevaque ventosi mulcere pericula ponti, sternite molle fretum placidumque advertite votis concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri1)
"Sed officiis inferialibus statim exactis puella protinus festinat ad maritum suum demeare, cunctasque prorsus pertemptat vias, certe illam lenem otiosamque nec telis ullis indigentem sed placidae quieti consimilem:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:47)
unam potentiam, prodesse, sortiti spargunt opportunis imbribus terras, maria flatu movent, siderum cursu notant tempora, hiemes aestatesque interventu lenioris spiritus molliunt, errorem labentium ani- marum placidi ac propitii ferunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 150:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION