라틴어 문장 검색

Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
너희는 중상하러 돌아다녀서는 안 된다. 너희 이웃의 생명을 걸고 나서서는 안 된다. 나는 주님이다. (불가타 성경, 레위기, 19장16)
Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis.
그가 막 이 말을 마쳤을 때, 왕자들이 도착하여 목 놓아 울었다. 임금과 신하들도 몹시 슬프게 울었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 13장36)
Verba susurronis quasi dulcia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.
중상꾼의 말은 맛난 음식과 같아 배 속 깊은 곳까지 내려간다. (불가타 성경, 잠언, 18장8)
Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis, et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent.
장작이 다하면 불이 꺼지듯 중상꾼이 없으면 다툼도 그친다. (불가타 성경, 잠언, 26장20)
Verba susurronis quasi dulcia et ipsa perveniunt ad intima ventris.
중상꾼의 말은 맛난 음식과 같아 배 속 깊은 곳까지 내려간다. (불가타 성경, 잠언, 26장22)
Susurro et bilinguis maledictus: multos enim perdidit pacem habentes.
이간질하는 혀는 덕 있는 아내들을 집안에서 내쫓고 그들에게서 노고의 열매를 빼앗았다. (불가타 성경, 집회서, 28장15)
Vox in collibus audita est, ploratus et supplicatio filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui.
한 소리가 벌거벗은 언덕들 위에서 들리니 이스라엘 자손들이 애원하며 울부짖는 소리다. 그들이 제 길에서 벗어나 주 그들의 하느님을 잊은 탓이다. (불가타 성경, 예레미야서, 3장21)
Haec dicit Dominus: " Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici.
─ 주님께서 이렇게 말씀하신다. ─ 네 울음소리를 그치고 네 눈에서 눈물을 거두어라. 네 노고가 보상을 받아 그들이 원수의 땅에서 돌아올 것이다. 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 31장16)
Et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo;
너 때문에 머리를 밀고 자루옷을 두른다. 너를 두고 비통한 마음으로 울고 비통하게 통곡한다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장31)
" Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt ".
“라마에서 소리가 들린다. 울음소리와 애끊는 통곡 소리. 라헬이 자식들을 잃고 운다. 자식들이 없으니 위로도 마다한다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 2장18)
repletos omni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones,
그들은 온갖 불의와 사악과 탐욕과 악의로 가득 차 있고, 시기와 살인과 분쟁과 사기와 악덕으로 그득합니다. 그들은 험담꾼이고 (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 1장29)
Mortuo igitur tam egregio duce et nobilissimo Christi athleta, maxima lamenta et nimius ploratus omnibus illic Christianis, Gallis, Italicis, Syris, Armeniis, Graecis et gentilibus plerisque, Arabibus, Sarracenis, Turcis fuere per dies quinque.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:3)
Hac tristi legatione audita, in nimios ploratus et lamenta cor Baldewini defluxit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:2)
Sed fama haec crudelis Jerusalem transvolans, omnes eam inhabitantes vehementer perterruit, et in luctum ac ploratum tota civitas conversa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:2)
Nec enim quisquam facile meminit sub Constantio, ubi susurro tenus haec movebantur, quemquam absolutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION