라틴어 문장 검색

Et contristatus animo et suspirans ploravi et coepi orare cum gemitibus:
나는 마음이 몹시 괴로워 탄식하며 울었다. 그리고 탄식 속에서 기도하기 시작하였다. (불가타 성경, 토빗기, 3장1)
ipse etenim tecum nigrae solemnia pompae spectatumque Urbi scelus et puerile feretrum produxi, saevos damnati turis acervos plorantemque animam supra sua funera vidi, teque patrum gemitus superantem et brachia matrum complexumque rogos ignemque haurire parantem vix tenui similis comes offendique tenendo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus12)
Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae Inspicit aut pueros nobiliusve citrum, Et gemitus imo ducit de pectore, quod non Tota miser coe+mat Saepta feratque domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXX1)
BETH. Plorans plorat in nocte, et lacrimae eius in maxillis eius; non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius: omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici.
밤이면 울고 또 울어 뺨 위에 눈물이 그치지 않는구나. 그 모든 애인들 가운데 위로해 줄 자 하나 없고 벗들은 모두 그를 배반하여 원수가 되었다. (불가타 성경, 애가, 1장2)
Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum.
요셉은 형들과도 하나하나 입을 맞추고 그들을 붙잡고 울었다. 그제야 형들은 그와 이야기하였다. (불가타 성경, 창세기, 45장15)
Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob;
하느님께서 그들의 신음 소리를 들으시고, 아브라함과 이사악과 야곱과 맺으신 당신의 계약을 기억하셨다. (불가타 성경, 탈출기, 2장24)
Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei.
그리고 나는 이집트인들이 종으로 부리는 이스라엘 자손들의 신음 소리를 듣고, 나의 계약을 기억하였다. (불가타 성경, 탈출기, 6장5)
Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos nec voci vestrae voluit acquiescere.
너희는 돌아와 주님 앞에서 울었지만, 주님께서는 너희의 소리를 듣지 않으시고, 너희에게 귀를 기울이지도 않으셨다. (불가타 성경, 신명기, 1장45)
Cumque Dominus iudices suscitaret eis, erat Dominus cum iudice et liberabat eos de manu hostium eorum toto tempore iudicis, quia flectebatur misericordia et audiebat gemitus afflictorum.
그러나 주님께서는 그들을 위하여 판관들을 세우실 때마다 그 판관과 함께 계시어, 그가 살아 있는 동안 내내 그들을 원수들의 손에서 구원해 주도록 하셨다. 억압하는 자들과 학대하는 자들 앞에서 터져 나오는 그들의 탄식을 들으시고, 주님께서 그들을 가엾이 여기셨기 때문이다. (불가타 성경, 판관기, 2장18)
Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: " Quid habet populus quod plorat? ". Et narraverunt ei verba virorum Iabes.
마침 사울이 소를 몰고 밭에서 오다가, “백성에게 무슨 일이 있기에 저렇게 우느냐?” 하고 물었다. 그들은 사울에게 야베스 사람들의 소식을 들려주었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 11장5)
Sequebaturque eam vir suus plorans usque Bahurim; et dixit ad eum Abner: " Vade, revertere ". Qui reversus est.
남편도 그 여자와 함께 떠나, 바후림까지 울면서 그 뒤를 따라왔다. 아브네르가 그에게 “그만 돌아가시오.” 하니, 그가 돌아섰다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 3장16)
Porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens, operto capite et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.
다윗은 올리브 고개를 오르며 울었다. 그는 머리를 가리고 맨발로 걸었다. 그와 함께 있던 이들도 모두 제 머리를 가리고 울면서 계속 올라갔다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 15장30)
Et cessavit plorare.
그러자 그 여자는 울음을 그쳤다. (불가타 성경, 토빗기, 6장1)
Et Anna uxor illius dixit: " Periit filius meus et iam non est inter vivos. Quare tardat? ". Et coepit plorare et lugere filium suum et dixit:
그의 아내 안나는 “내 아이는 벌써 죽어서 이 세상에 없어요.” 하고 말하였다. 그리고 자기 아들 때문에 울고 통곡하기 시작하였다. 그러면서 이렇게 말하였다. (불가타 성경, 토빗기, 10장4)
Et exclamavit voce magna cum fletu et gemitu et clamore magno et scidit vestimenta sua.
바고아스는 큰 소리로 부르짖으면서 울고불고 크게 통곡하며 자기 옷을 찢었다. (불가타 성경, 유딧기, 14장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION