라틴어 문장 검색

Sed cum impie peremptorum exsequiis suffragantibus, ad praefecturam venisse hominem comperisset immeritum, exarsit ad agenda sperandaque similia, et histrionis ritu mutata repente persona, studio nocendi concepto, incedebat oculis intentis ac diris, praefecturam autumans affore prope diem, si ipse quoque se contaminasset insontium poenis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 23:2)
itaque extemplo traditur ad supplicium, adiectique poenae ceteri iuxta insontes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 68:3)
"veraeque licet solacia morti quaerere, nec fugiet poenas, quicumque nefandam insontis pueri scelerarit sanguine dextram impius, et nostris fas sit saevire sagittis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권296)
stuprorum eius ministri, Carsidius Sacerdos praetorius ut in insulam deportaretur, Pontius Fregellanus amitteret ordinem senatorium, et eaedem poenae in Laelium Balbum decernuntur, id quidem a laetantibus, quia Balbus truci eloquentia habebatur, promptus adversum insontis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장11)
Dixitque Cain ad Dominum: "Maior est poena mea quam ut portem eam.
카인이 주님께 아뢰었다. “그 형벌은 제가 짊어지기에 너무나 큽니다. (불가타 성경, 창세기, 4장13)
Quae cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: " De viro, cuius haec sunt, concepi; cognosce cuius sit sigillum et funiculus et baculus ".
밖으로 끌려 나오게 된 타마르는 자기의 시아버지에게 전갈을 보냈다. “저는 이 물건 임자의 아이를 배었습니다.” 그는 또 말하였다. “이 인장과 줄과 지팡이가 누구 것인지 살펴보십시오.” (불가타 성경, 창세기, 38장25)
Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
주 너의 하느님의 이름을 부당하게 불러서는 안 된다. 주님은 자기 이름을 부당하게 부르는 자를 벌하지 않은 채 내버려 두지 않는다. (불가타 성경, 탈출기, 20장7)
Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.
그러나 그 종이 하루나 이틀을 더 살면, 그는 벌을 받지 않는다. 종은 주인의 재산이기 때문이다. (불가타 성경, 탈출기, 21장21)
Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium.
그리고 거짓 고소를 멀리해야 한다. 죄 없는 이와 의로운 이를 죽여서는 안 된다. 나는 악인을 죄 없다고 하지 않는다. (불가타 성경, 탈출기, 23장7)
Et nunc cum dicis: "Ira eius poenas non infert, nec ulciscitur scelus valde",
그러나 그분의 진노가 아직 아무것도 벌하지 않고 그분께서는 죄악을 별로 아는 체도 않으시는데 (불가타 성경, 욥기, 35장15)
Si dixerint: " Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
그들은 이렇게 말할 것이다. “우리와 함께 가자! 숨어서 남을 기다렸다가 그 피를 쏟고 매복하였다가 이유를 찾지 말고 죄 없는 이를 덮치자. (불가타 성경, 잠언, 1장11)
Fons vitae eruditio possidentis; poena stultorum stultitia.
식견은 그것을 지닌 이에게 생명의 샘이 되지만 미련한 자들의 교훈은 미련할 뿐이다. (불가타 성경, 잠언, 16장22)
Non enim iuratorum virtus, sed peccantium poena perambulat semper iniustorum praevaricationem.
불의한 자들의 범죄를 언제나 뒤쫓는 것은 맹세할 때에 이름을 부르는 우상들의 힘이 아니라 죄를 저지르는 자들에게 내리는 징벌이다. (불가타 성경, 지혜서, 14장31)
Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus;
저들은 종이건 주인이건 같은 징벌을 받고 평민이건 임금이건 같은 고통을 받았으며 (불가타 성경, 지혜서, 18장11)
Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam; nolite perire in poena eius, quoniam tempus ultionis est Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei.
너희는 바빌론 한복판에서 도망쳐 저마다 제 목숨을 구하여라. 바빌론의 죄 때문에 함께 죽지 마라. 지금은 주님께서 복수하시는 때 그분께서 바빌론의 행실을 되갚으시리라. (불가타 성경, 예레미야서, 51장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION